§5.1Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et Antigene, rerumque summa ad Antipatrum defertur.
ヘレスポントスでこれらのことが行われている間に、ペルディッカスはナイル川のほとりでセレウコスとアンティゲネスによって殺害され、帝国の全権はアンティパトロスへと移された。
hic qui non deseruerant, exercitu suffragium ferente capitis absentes damnantur, in eis Eumenes.
ここで、離反しなかった人々は、軍隊の投票により、不在のまま死刑を宣告され、その中にエウメネスも含まれていた。
hac ille perculsus plaga non succubuit neque eo setius bellum administravit.
彼はこの打撃に打ちひしがれることなく屈せず、それだからといって戦争の遂行を怠ることもなかった。
sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant.
しかし、乏しい境遇は、彼の高潔な精神をくじくことはなかったにせよ、衰えさせはした。
§5.2hunc persequens Antigonus, cum omni genere copiarum abundaret, saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere.
彼を追撃するアンティゴノスは、あらゆる種類の兵力を豊富に有していたが、行軍中にしばしば悩まされ、少数が多数に抵抗できるような場所でなければ、決して直接刃を交えることはできなかった。
§5.3sed extremo tempore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus est.
しかし最後には、策略によって捕らえることができなかったため、大軍によって包囲された。
hinc tamen multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora appellatur, confugit.
それでも、彼は多くの部下を失いながらもここから脱出し、ノラと呼ばれるフリュギアの砦に逃げ込んだ。
§5.4in quo cum circumsederetur et vereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi, callidum fuit eius inventum, quem ad modum stans iumentum concalfieri exercerique posset, quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur.
その中で包囲されていたとき、一箇所にとどまることで軍馬を失うことを恐れた。 走らせる場所がなかったからである。 そこで、立っている馬をどのようにして温め、運動させることができるかについて、彼の発明は巧みであった。 それによって、馬はいっそう進んで餌を食べ、体の運動から遠ざけられることもなかった。
§5.5substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plene terram posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces remittere: qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret.
彼は、馬の頭を革紐で、前脚が完全に地面に着くことができないほど高く吊り上げ、次いで後ろから鞭を当てて、跳ね上がらせたり後ろ脚を蹴り上げさせたりした。 この運動は、広い場所を走らせるのと劣らず汗をかき出させた。
§5.6quo factum est, quod omnibus mirabile est visum, ut aeque nitida iumenta ex castello educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis habuisset.
これにより、すべての人に驚異と思われることが起こった。 すなわち、彼は数ヶ月間も包囲の中にあったにもかかわらず、まるで平原の場所に馬を置いていたかのように、同じように毛艶の良い馬を砦から連れ出したのである。
§5.7in hac conclusione, quotienscumque voluit, apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit.
この封鎖の中で、彼は望むときはいつでも、アンティゴノスの装備や防壁をあるときは焼き払い、あるときは打ち壊した。
tenuit autem se uno loco, quamdiu hiems fuit, quod castra sub divo habere non poterat.
しかし、冬の間は、野外に陣営を張ることができなかったため、一箇所にとどまり続けた。
ver appropinquabat: simulata deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes extraxit incolumes.
春が近づくと、彼は降伏を偽り、条件について交渉している間に、アンティゴノスの将軍たちを欺き、自分と部下全員を無傷で脱出させた。