§3.1Interim conflata sunt illa bella, quae ad internicionem post Alexandri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum.
その間に、アレクサンドロスの死後に死に物狂いで行われたあの戦争が巻き起こり、すべての者がペルディッカスを圧倒するために結集した。
quem etsi infirmum videbat, quod unus omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior.
エウメネスは、彼が一人で全員に対抗することを余儀なくされていたため、その立場が弱いと見ていたが、それでも友を見捨てず、忠実さよりも自身の安全を望むようなことはしなかった。
§3.2praefecerat hunc Perdiccas ei parti Asiae, quae inter Taurum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis adversariis;
ペルディッカスは彼を、タウロス山脈とヘレスポントスの間に位置するアジアのあの地域の長に据えており、彼一人をヨーロッパの敵対者たちに対峙させていた。
ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat profectus.
彼自身はプトレマイオスに対してエジプトを攻撃するために出発していた。
§3.3Eumenes cum neque magnas copias neque firmas haberet, quod et inexercitatae et non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu belli praestantes
エウメネスは、自らの軍勢が訓練されておらず、またそれほど前に招集されたわけでもなかったため、大きくもなく強力でもない軍勢しか持っていなかった一方で、名声においても戦争の経験においても傑出した人物たちであるアンティパトロスとクラテロスが、マケドニア兵の大軍を率いて接近しており、ヘレスポントスを渡ったと言われていた。
§3.4(Macedones vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summi imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae suae cognossent, adversus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras.
(実際、マケドニアの兵士たちは当時、現在のローマ人がそう言われているような名声を得ていた。 実際、彼らは世界の覇権を握るべき、最も勇敢な人々であると常にみなされていたからである。 )エウメネスは、もし自分の軍勢が、自分たちが誰に対して率いられているのかを知ったならば、進軍しないだけでなく、その知らせと同時に四散してしまうだろうと理解していた。
§3.5itaque hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus milites duceret, in quibus vera audire non possent, et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci.
そのため、彼にとって最も賢明であると思われたのは、兵士たちを彼らが真実を聞くことのできない僻地を通って率いることであり、また彼らに対して自分たちはある蛮族に対して進軍しているのだと信じ込ませることであった。
§3.6atque tenuit hoc propositum et prius in aciem exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent.
そして彼はこの方針を貫き、自分の兵士たちが誰と武器を交えるのかを知る前に、軍勢を戦列に引き出して戦闘を開始した。
effecit etiam illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam peditatu, quo erat deterior.
彼はまた、場所をあらかじめ占拠することによって、自分が劣っていた歩兵よりも、むしろ自分が勝っていた騎兵によって戦うという状況を作り出した。