§3.1Interim conflata sunt illa bella, quae ad internicionem post Alexandri mortem gesta sunt, omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum.
与此同时,那些在亚历山大死后进行的殊死战争爆发了,所有人都联合起来试图打压珀尔迪卡斯。
quem etsi infirmum videbat, quod unus omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit cupidior.
尽管尤曼尼斯看到他处于弱势,因为他被迫独自抵抗所有人,但尤曼尼斯还是没有背弃朋友,他也并非渴望自身安全胜过忠诚。
§3.2praefecerat hunc Perdiccas ei parti Asiae, quae inter Taurum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis adversariis; ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat profectus.
珀尔迪卡斯曾任命他主管位于托罗斯山脉和赫勒斯滂之间的那部分亚洲地区,并让他独自一人对抗来自欧洲的对手;珀尔迪卡斯本人则出发前去进攻埃及,对抗普托雷迈乌斯。
§3.3Eumenes cum neque magnas copias neque firmas haberet, quod et inexercitatae et non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu belli praestantes §3.4(Macedones vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summi imperii potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae suae cognossent, adversus quos ducerentur, non modo non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras.
尤曼尼斯由于自己的军队既不庞大也不强壮,因为他们未经训练且是不久前刚征召的,而另一方面,据说安提帕特和克拉特鲁斯这两个无论在名声还是战争经验上都极为杰出的人物,正率领一支庞大的马其顿军队逼近并已渡过赫勒斯滂—— (事实上,当时马其顿士兵享有的名声,正如现在罗马人所被传颂的那样:因为他们一直被认为是最勇敢的人,得以夺取最高帝国统治权)——尤曼尼斯明白,如果他的军队知道了他们将被率领去对抗谁,他们不仅不会前进,反而会在消息传到的同时四散逃跑。
§3.5itaque hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus milites duceret, in quibus vera audire non possent, et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci.
因此,在他看来最明智的办法是,带领士兵走偏僻的路线,在这些路线上他们无法听到真相,并使他们相信自己是去对抗某些蛮族。
§3.6atque tenuit hoc propositum et prius in aciem exercitum eduxit proeliumque commisit, quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent.
于是他坚持了这一计划,在士兵们知道自己将与谁交战之前,就将军队带入战场并展开了交锋。
effecit etiam illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam peditatu, quo erat deterior.
他还通过抢先占领地利,实现了更多依靠自己占优势的骑兵战斗,而不是依靠自己处于劣势的步兵战斗。