§4.1Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege litterae sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae.
彼が最大の熱意をもって軍隊を編成し、エジプトへ出発する準備をしていたとき、突然、王から彼に書簡が送られ、カタオニアを支配していたアスピスを攻撃するようにと命じられた。 この部族はキリキアの上方に位置し、カッパドキアに隣接している。
§4.2namque Aspis, saltuosam regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam finitimas regiones vexabat et quae regi portarentur abripiebat.
というのも、アスピスは森の多い、砦で防備を固められた地方に住んでおり、王の命令に従わないばかりか、隣接する地方を荒らし、王のもとに運ばれるはずのものを強奪していたからである。
§4.3Datames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re abstrahebatur, tamen regis voluntati morem gerendum putavit.
データメスは、それらの地方から遠く離れており、またより大きな任務から引き離されることになるものの、やはり王の意志に従うべきだと考えた。
itaque cum paucis, sed viris fortibus navem conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parva manu oppressurum quam paratum quamvis magno exercitu.
それゆえ、彼は少数ではあるが勇敢な部下とともに船に乗り込んだ。 彼は、実際にそうなったように、不意を突かれたアスピスを少数の兵力で制圧する方が、十分に準備を整えた彼をいかに大軍であっても制圧するより容易であろうと考えたからである。
§4.4hac delatus in Ciliciam, egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transit eoque quo studuerat venit.
この船でキリキアへと運ばれ、そこから上陸すると、彼は昼も夜も進軍してタウロス山脈を越え、目指していた場所へと到着した。
quaerit quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque tum venatum.
彼はアスピスがどこにいるかを尋ね、彼が遠くないところにいて、ちょうど狩りに出かけていることを知る。
quem dum speculatur, adventus eius causa cognoscitur.
データメスが彼を偵察している間に、彼の到来の理由が知られてしまう。
Pisidas cum iis, quos secum habebat, ad resistendum Aspis comparat.
アスピスは抵抗のために、ピシディア人たちと自分が連れている者たちを整える。
§4.5id Datames ubi audivit, arma sumit, suos sequi iubet;
データメスはこれを聞くと、武器を取り、部下たちに従うよう命じる。
ipse equo concitato ad hostem vehitur.
彼自身は馬を急がせて敵へと進む。
quem procul Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus sese dedidit.
アスピスは、彼が遠くから自分の方へ突進してくるのを見て恐れをなし、抵抗の企てをあきらめて降伏した。
hunc Datames vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.
データメスは、縛り上げた彼を王のもとへ連行させるためにミトリダテスに引き渡した。