§5.1Neque vero his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore ab eo alienati.
しかし実際、ラケダイモン人はこれらの功績によってアルキビアデスの友人になったというよりは、恐怖から彼を遠ざけるようになった。
nam cum acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret.
なぜなら、彼らはこの極めて鋭敏な男の、あらゆる事柄における優れた知恵を認識すると、彼が祖国への愛に導かれて、いつの日か自分たちを裏切り、同胞と和解するのではないかと恐れたからである。
itaque tempus eius interficiundi quaerere instituerunt.
それゆえ、彼らは彼を殺害する機会を狙い始めた。
§5.2id Alcibiades diutius celari non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim cum animum attendisset ad cavendum.
アルキビアデスからこの企てを長く隠し通すことはできなかった。 というのも、彼は騙されるはずがないほどの優れた聡明さを備えていたからであり、とりわけ警戒することに心を配っていたときはなおさらであった。
itaque ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit.
それゆえ、彼はダレイオス王の太守であるティッサペルネスのもとに身を寄せた。
§5.3cuius cum in intimam amicitiam pervenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes senescere, contra Lacedaemoniorum crescere videret, initio cum Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem.
彼の深い友情を得て、またシキリアでのアテナイ人の作戦失敗によって彼らの勢力が衰退し、逆にラケダイモン人の勢力が増大するのを目にすると、彼はまず、サモスに軍を率いていた将軍ペイサンドロスと、使者を通じて交渉し、自らの帰国について言及した。
is erat enim eodem quo Alcibiades sensu, populi potentiae non amicus et optimatium fautor.
というのも、ペイサンドロスはアルキビアデスと同じ考えを抱いており、民衆の権力の味方ではなく、貴族派の支持者であったからである。
§5.4ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab exercitu recipitur praetorque fit apud Samum, post suffragante Theramene populi scito restituitur parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene.
この者に見捨てられたものの、彼はまずリュコスの息子トラシュブロスを通じて軍に迎え入れられ、サモスにおける将軍となった。 その後、テラメネスの支持を得て民衆の決議により復権し、不在のまま、トラシュブロスおよびテラメネスと同時に、同等の指揮権を授けられた。
§5.5horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent.
彼らの指揮下で事態の非常に大きな変化が生じたため、少し前には勝者として勢い盛んであったラケダイモン人が、恐怖に駆られて和平を求めるほどになった。
victi enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus, in quibus ducentas naves triremes amiserant, quae captae in hostium venerant potestatem.
実際、彼らは5回の陸戦と3回の海戦で敗北しており、それらの中で、捕獲されて敵の支配下に入った200隻の三段櫂船を失っていた。
§5.6Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas praeterea urbes Graecas, quae in ora sitae sunt Thraeciae, quarum expugnarant complures, in eis Byzantium, neque minus multas consilio ad amicitiam adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi.
アルキビアデスは同僚たちとともに、イオニア、ヘレスポントス、さらにトラキアの沿岸に位置する多くのギリシア都市を奪還していた。 彼らはそれらの都市のうちの数多くを武力で攻略し、その中にはビュザンティオンも含まれていたが、それと同数の都市を、捕虜に対して寛大さを示したことによって、計略によって友好関係に引き入れてもいた。
§5.7ita praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas venerunt.
このようにして、彼らは戦利品を豊かに携え、軍を富ませ、極めて偉大な功績を立ててアテナイへとやって来た。