§7.1Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire ad magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se collegas exspectare.
一方テミストクレスは、ラケダイモンに到着すると政務官たちのもとへ行くことを拒み、自分が同僚たちを待っているのだという口実を設けて、できる限り時間を引き延ばすように努めた。
§7.2cum Lacedaemonii quererentur opus nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti.
ラケダイモン人たちが、それにもかかわらず工事が進められており、彼がその件で自分たちを欺こうとしていると不満を漏らしていたが、その間に残りの使節たちが到着した。
a quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit, penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare aequum esse illos viros bonos nobilesque mittere, qui rem explorarent: interea se obsidem retinerent.
彼らから防壁の残りは多くない(ほぼ完成している)と聞くと、テミストクレスはラケダイモン人のエフォロイ――彼らの手に最高の権力があった――のもとへ赴き、彼らの前で、自分たちにもたらされた報告は虚偽であると主張した。 それゆえ、事態を調査するために信頼のおける高貴な人々を派遣するのが正当であり、その間、自分を人質として留め置くべきであるとした。
§7.3gestus est ei mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt.
彼の願いは聞き入れられ、最高の官職を務めた三人の使節がアテナイへと派遣された。
cum his collegas suos Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent quam ipse esset remissus.
テミストクレスは自身の同僚たちに対し、彼らとともに出発するよう命じ、彼らにあらかじめ、自分自身が送り返されるまではラケダイモン人の使節たちを解放しないようにと指示した。
§7.4hos postquam Athenas pervenisse ratus est, ad magistratus senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime professus est: Athenienses suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse.
彼らがアテナイに到着したと判断すると、テミストクレスはラケダイモン人の政務官たちと長老会のもとへ行き、彼らの前で極めて率直にこう宣言した。 アテナイ人は、自身の提案によって、また諸民族の共通の権利に基づいてなしうる行為として、公の神々、祖先伝来の神々、そして家庭の守護神を、敵からより容易に守ることができるように城壁で囲んだのであり、そのことにおいてギリシアにとって不利益になるようなことをしたわけではない。
§7.5nam illorum urbem propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis copias regias fecisse naufragium.
なぜなら、彼らの都市は異民族に対して立ちふさがる防壁であり、その地においてすでに二度にわたり王の軍勢が壊滅したからである。
§7.6Lacedaemonios autem male et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod universae Graeciae utile esset.
これに対してラケダイモン人は、全ギリシアの役に立つことよりも、自分たちの支配に役立つことを重視しているがゆえに、悪しく不当な行いをしている。
quare, si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent, cum aliter illos numquam in patriam essent recepturi.
それゆえ、もしアテナイへ送った自分たちの使節を取り戻したいと望むなら、自分を送り返すべきである。 そうでなければ、彼らがあの使節たちを祖国に迎えることは二度とないであろうから。