§5.1Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiamtum iis opprimere posset hostes: iterum ab eodem gradu depulsus est. nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. §5.2itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam reversus est seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit. §5.3sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia. haec altera victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.
彼は戦いには失敗したものの、なおも敵を圧倒できるほどの多くの残存兵力を保持していた。しかし、彼は再び同じ地位から退けられた。というのも、テミストクレスは、彼が戦争を継続することを恐れ、彼がヘレスポントスに架けた橋が破壊され、アジアへの帰路が断たれようとしていると彼に知らせ、彼にそれを信じ込ませたからである。それゆえ、彼は行く時に6ヶ月かかったのと同じ道を、30日足らずでアジアへと引き返し、自分はテミストクレスに敗れたのではなく、救われたのだと考えた。こうして、ただ一人の男の知恵によってギリシアは解放され、アジアはヨーロッパに屈した。これは、マラトンの記念碑と比較されうる第二の勝利である。なぜなら、同様にサラミスにおいて、少数の船によって、人類の記憶にある限り最大の艦隊が打ち破られたからである。