§5.1Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiamtum iis opprimere posset hostes: iterum ab eodem gradu depulsus est.
薛西斯尽管战事失利,但当时他仍保有如此庞大的残余部队,以至于即便在那个时候他也能用它们击溃敌人;然而,他再次被从同样的立场上击退。
nam Themistocles, verens ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit.
因为特米斯托克利担心他会坚持继续作战,便派人通知他:有人正密谋拆毁他在赫勒斯滂修筑的桥梁,以切断他返回亚洲的退路,并且使他相信了此事。
§5.2itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in Asiam reversus est seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit.
因此,他沿着此前花了六个月行程的同一条路线,在不到三十天内便返回了亚洲,并认为自己并未被特米斯托克利战胜,反倒被其搭救。
§5.3sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit Asia.
就这样,靠着一个人的聪明才智,希腊得以解放,亚洲屈服于欧洲。
haec altera victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo.
这是第二场可与马拉松战役的丰碑相媲美的胜利。
nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.
因为在萨拉米斯,希腊人同样以少数的船只,彻底击败了人类记忆中最大的一支舰队。