§2.1Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem.
しかし、国政に関わる最初の段階は、コルキュラ戦争においてであった。 この戦争を遂行するために民衆から将軍に選出された彼は、当面の戦争においてだけでなく、将来にわたっても、国家をより果敢なものとした。
§2.2nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur.
というのも、鉱山から生じる公金が、政務官たちの分配によって毎年消費されていたため、彼はその資金で百隻の船からなる艦隊を建造するよう民衆を説得したからである。
§2.3qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit.
これが迅速に建造されると、彼はまずコルキュラ人を打ち破り、次いで海賊を追跡することによって海を安全にした。
in quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses.
このことにおいて、彼はアテナイ人を富で潤しただけでなく、彼らを海戦において極めて熟達した者にした。
§2.4id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico.
これが全ギリシアにとってどれほど大きな救いとなったかは、ペルシア戦争において明らかになった。
nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis copiis eam invasit, quantas neque ante nec postea habuit quisquam:
というのも、クセルクセスが海と陸の双方から全ヨーロッパに戦争を仕掛けたとき、かつて誰も持ったことがなく、その後も誰も持つことのなかったほどの膨大な軍勢でヨーロッパに侵攻したからである。
§2.5huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo milia onerariarum sequebantur, terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum quadringenta milia fuerunt.
実際、彼の艦隊は千二百隻の軍船からなり、これに二千隻の輸送船が従っていた。 陸上軍は歩兵七十万、騎兵四十万であった。
§2.6cuius de adventu cum fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis.
彼の到来に関する噂がギリシアに伝わり、とりわけアテナイ人がマラトンの戦いのゆえに標的とされていると言われたとき、彼らは自分たちの形勢についてどうすべきかを尋ねるために、デルポイへ使者を送った。
deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent.
神託を求める彼らに対し、ピュティアは、木の壁で身を固めるようにと答えた。
§2.7id responsum quo valeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum.
この返答が何を意味するのか誰も理解できなかったとき、テミストクレスは、船に自分たちと所有物を移すことこそがアポロンの意図であると説得した。 すなわち、その木の壁とは、神によって船のことを意味しているのだと。
§2.8tali consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant: arcem sacerdotibus paucisque maioribus natu ad sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.
このような提案が承認されると、彼らはこれまでの船に同数の三段櫂船を加え、移動させることができる自らの財産をすべて、一部はサラミスに、一部はトロイゼンに運び去った。 そして、神聖な儀式を執り行うために、アクロポリスを神官たちと少数の長老たちに委ね、残りの町は放棄した。