§5.1Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit praeter Plataeenses.
この時、プラタイア人を除いては、どの国家もアテナイ人の援助に赴かなかった。
ea mille misit militum.
彼らは千人の兵士を派遣した。
itaque horum adventu decem milia armatorum completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate.
したがって、これらの到着によって一万人の武装兵が満たされたが、この軍勢は驚くべき戦いへの熱望に燃えていた。
§5.2quo factum est ut plus quam collegae Miltiades valeret.
このことにより、同僚たちよりもミルティアデスの影響力が勝ることになった。
eius ergo auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt.
それゆえ、彼の権威に動かされて、アテナイ人は市から軍勢を導き出し、適した場所に陣を張った。
§5.3dein postero die sub montis radicibus acie regione instructa non apertissima (namque arbores multis locis erant rarae) proelium commiserunt hoc consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium impediretur.
その後、翌日、山の麓で、あまり開けていない場所(というのも、多くの場所で木がまばらに生えていたからである)に戦列を整え、彼らは次の意図をもって戦闘を開始した。 すなわち、山の高さによって自らが保護され、また樹木の広がりによって敵の騎兵が妨げられるように、という意図である。
§5.4Datis etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat, eoque magis, quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur.
ダティスは、自軍にとってその場所が有利ではないと見ていたものの、自らの軍勢の数に頼みをおいて戦うことを望んでおり、スパルタ人が救援に来る前に戦うことが有益であると考えていたため、なおさら戦うことを望んだ。
itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit.
それゆえ、彼は歩兵十万、騎兵一万を戦列に引き出し、戦闘を開始した。
§5.5in quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut decemplicem numerum hostium profligarint, adeoque eos perterruerunt, ut Persae non castra, sed naves petierint.
この戦闘において、アテナイ人は勇気において大いに勝っていたので、敵の十倍の軍勢を敗走させ、また彼らを非常に恐れおののかせたので、ペルシア人は陣営ではなく船へと逃げ戻った。
qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla enim umquam tam exigua manus tantas opes prostravit.
この戦いほど、これまで輝かしいものは存在しなかった。 というのも、これほど少数の軍勢が、これほど強大な勢力を打ち倒したことは、かつて一度もなかったからである。