§1.4a.1* * * nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius.
今こそ、キケロよ、今こそ行動を起こさねばなりません。 アントニウスが打ち倒されたことを我々が無駄に喜んだということにならないように、また、最初に現れたいかなる悪であれ、それを根絶することが、それよりも酷い別の悪が再生する原因に常にならないように。
§1.4a.2nihil iam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi evenire potest in quo non cum omnium culpa tum praecipue tua futura sit, cuius tantam auctoritatem senatus ac populus Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta maxima in libera civitate unius esse potest;
予期もせず甘受してもいない我々に、今や不都合なことは何一つ起こり得ませんが、もし起これば、そこにはすべての人の過失、そしてとりわけ君の過失が含まれることになるでしょう。 元老院とローマ市民は、自由な国家において一個人が持ちうる最大級の権威が君にあることを、容認するだけでなく望んでさえいるのです。
quam tu non solum bene sentiendo sed etiam prudenter tueri debes.
君はその権威を、ただ善き意図を持つことによってだけでなく、思慮深く守るべきなのです。
prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur nisi modus in tribuendis honoribus.
さらに、君に溢れるほどある思慮深さについて言えば、名誉を授与する際の中庸を除けば、君に欠けているものは何もありません。
Alia omnia sic adsunt ut eum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes;
他のあらゆる美徳は、君の徳がいかなる古代人とも比較されうるほどに備わっています。
unum hoc a grato animo liberalique profectum cautiorem ac moderatiorem liberalitatem desiderat.
感謝に満ち寛大な心から生じたこの一事だけが、より慎重で節度ある寛大さを必要としています。
nihil enim senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo aut praesidio sit.
というのも、元老院は、邪悪な企てを抱く者たちにとって前例や後ろ盾となるようなものを、誰に対しても与えるべきではないからです。
itaque timeo de consulatu ne Caesar tuus altius se ascendisse putet decretis tuis quam inde, si consul factus sit, sit descensurus.
それゆえ、私は(オクタウィアヌスの)執政官職について恐れています。 君の提案した決議によって、君のカエサルが、もし執政官になった場合、そこから降りることになる位置よりも高い場所へ自分が登りつめたと思い上がりはしないかと。
§1.4a.3quod si Antonius ab alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet concupiscere posse? qua re tum et facilitatem et providentiam laudabo tuam cum exploratum habere coepero Caesarem honoribus quos acceperit extraordinariis fore contentum.
だが、もしアントニウスが、他者によって残された王権の道具を王として君臨する機会としたのだとすれば、もし誰かが、殺された暴君ではなく元老院そのものを推進者として、自分がどんな支配権をも切望しうると考えるなら、どのような心境になると思いますか。 したがって、カエサルが自分が受け取った並外れた名誉に満足するだろうという確証を私が持ち始めたときに初めて、私は君の寛大さと先見の明の双方を称賛することにしましょう。
alienae igitur
inquies
culpae me reum subicies?
prorsus alienae, si provideri potuit ne exsisteret! quod utinam inspectare possis timorem de illo meum!
「では」と君は言うでしょう。 「君は私を他人の過失の咎人に仕立てるのか」と。 まさに他人の過失のせいです、もしそれが生じないようにあらかじめ手を打つことができたのであれば! ああ、彼に対する私のこの恐れを、君が中を覗き見ることができればよいのですが!
§1.4a.4his litteris scriptis consulem te factum audivimus.
この手紙を書いた後、君が執政官に選出されたと聞きました。
tum vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam suis nitentem viribus si istuc videro.
もしそのことが真実であると見届けるなら、その時こそ私は、国家が正当であり、今や自らの力で立ち上がっているという姿を思い描き始めることにしましょう。
filius valet et in Macedoniam cum equitatu praemissus est.
息子は元気で、騎兵とともにマケドニアへ先遣されました。
Idibus Maiis ex castris.
5月15日、陣営にて。