§1.2.1scripta et obsignata iam epistula litterae mihi redditae sunt a te plenae rerum novarum, maximeque mirabile Dolabellam quinque cohortis misisse in Chersonesum.
手紙がすでに書かれ、封印されたとき、新事実に満ちたあなたからの手紙が私に届けられた。 そして最も驚くべきことは、ドラベッラがケルソネーススに5つのコホルスを送ったということだ。
adeone copiis abundat ut is qui ex Asia fugere dicebatur Europam appetere conetur? quinque autem cohortibus quidnam se facturum arbitratus est, cum tu †eo† quinque legiones, optimum equitatum, maxima auxilia haberes? quas quidem cohortis spero iam tuas esse, quoniam latro ille tam fuit demens.
アジアから逃亡していると言われていたあの男が、ヨーロッパを襲おうと試みるほど、それほどまでに軍勢に富んでいるというのか。 しかし、君が†そこに†5つの軍団、最高の騎兵、最大の補助軍を擁しているというのに、5つのコホルスで彼は一体何をするつもりだと考えたのだろうか。 これらのコホルスは、すでに君のものになっていると私は望んでいる。 あの強盗がそれほどまでに狂気であったのだから。
§1.2.2tuum consilium vehementer laudo quod non prius exercitum Apollonia Dyrrhachioque movisti quam de Antoni fuga audisti, Bruti eruptione, populi Romani victoria.
アントニウスの逃亡、ブルートゥスの突囲、ローマ市民の勝利について聞くまでは、アポロニアとディッラキウムから軍を動かさなかったという君の決定を、私は強く賞賛する。
itaque quod scribis post ea statuisse te ducere exercitum in Chersonesum nec pati sceleratissimo hosti ludibrio esse imperium populi Romani, facis ex tua dignitate et ex re publica.
それゆえ、その後に軍をケルソネーススへと率いることを決定し、極悪非道な敵にとってローマ市民の支配権が嘲笑の対象となることを許さないと君が書いていることについて、君は自身の尊厳にふさわしく、また国家にかなうように行動している。
§1.2.3quod scribis de seditione quae facta est in legione quarta decima fraude C. Antoni (in bonam partem accipies), magis mihi probatur militum severitas quam tua. ** *
ガイウス・アントニウスの陰謀によって第14軍団で起こった反乱について君が書いていることについては(悪く取らないでほしいが)、私にとっては、君の厳格さよりも兵士たちの厳格さの方をより肯定的に評価する。