§1.16.8ac vide quanto diligentius homines metuant quam meminerint, quia Antonius vivat atque in armis sit, de Caesare vero quod fieri potuit ac debuit transactum est neque iam revocari in integrum potest.
そして、人々がいかに覚えていることよりも恐れることを念入りに行うかを見なさい。 なぜなら、アントニウスが生きており、武装しているのに対し、カエサルについては、なされ得た、またなされるべきであったことが決着しており、もはや元の状態に戻すことはできないからである。
Octavius is est qui quid de nobis iudicaturus sit exspectet populus Romanus;
オクタウィウスこそは、ローマ人民が私たちについて彼がどのように判断するかを待ち望んでいる、そのような人物なのか。
nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus videatur? ego vero, ut istoc revertar, is sum qui non modo non supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi supplicetur.
私たちは、一人の人間にその安全を乞うべきであると思われる、そのような者たちなのか。 しかし私は、そちらの話に戻るなら、懇願しないだけでなく、自分に懇願されるべきだと要求する者たちを抑制するような者である。
aut longe a servientibus abero mihique esse iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri miserebor quibus nec aetas neque honores nec virtus aliena dulcedinem vivendi minuere potuerit.
あるいは、私は奴隷として仕える者たちから遠く離れ、自由であることが許される場所ならどこでも、そこが自分にとってのローマであると判断するだろう。 そして、年齢も、名誉も、他人の美徳も、生きることの甘美さを減ずることができなかったあなた方を憐れむだろう。
§1.16.9mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam pietati meae.
私自身は、もしこの決意が私に一貫してかつ永続的に気に入るならば、私の敬虔さに対して感謝が返されたとみなせるほどに、それだけ幸福であると思われるだろう。
quid enim est melius quam memoria recte factorum et libertate contentum neglegere humana? sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram.
正しい行いの記憶と自由とに満足して、人間的な事柄を気にかけないこと以上に優れたことがあろうか。 しかし、私は屈服する者たちに屈服することは決してなく、自ら屈服することを望む者たちに負かされることもない。 私はあらゆることを試み、努力し、私たちの国家を隷属から引き離すことをやめないだろう。
si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes;
もし従うべき運命が伴うならば、私たちは皆喜ぶだろう。
si minus, ego tamen gaudebo.
そうでなくとも、私はそれでも喜ぶだろう。
quibus enim potius haec vita factis aut cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad liberandos civis meos?
なぜなら、この命は、私の市民たちを解放することに関連するような行いや思索以外の、いかなるものによって費やされるべきだろうか。
§1.16.10te, Cicero, rogo atque hortor ne defetigere neu diffidas, semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque explores ne se, nisi ante sit occursum, insinuent.
キケロよ、私はあなたに、疲れ果てず、また失望しないように求め、励ます。 常に現在の災厄を防ぎつつ、将来のことも探り、事前に対処されないならば、災厄が忍び込んでこないようにしなさい。
fortem et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum esse putaris.
あなたが執政官として、また今や執政官経験者として国家を守った、あの勇敢で自由な精神は、一貫性と平穏さがなければ、存在しないも同然であると考えなさい。
fateor enim duriorem esse condicionem spectatae virtutis quam incognitae.
なぜなら、実証された美徳の条件は、知られていない美徳の条件よりも過酷であることを私は認めるからだ。
bene facta pro debitis exigimus, quae aliter eveniunt ut decepti ab iis infesto animo reprehendimus.
私たちは善行を義務として要求し、それらが期待と異なって現れると、彼らに裏切られたとして敵意を持って非難する。
itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem merito praestare videtur, nemo admiratur;
したがって、キケロがアントニウスに抵抗することは、この上ない賞賛に値するとはいえ、あの執政官が、この執政官経験者に対して当然果たすべき義務を示しているように見えるため、誰も驚かない。
§1.16.11idem Cicero, si flexerit adversus alios iudicium suum quod tanta firmitate ac magnitudine direxit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed etiam praeterita evanescere coget.
同じキケロが、アントニウスを駆逐する際にあれほどの大いなる堅固さと偉大さをもって向けたその判断を、他の者たちに対して曲げるならば、残された時間の栄光を自分から奪い去るだけでなく、過去の栄光をも消し去ることになるだろう。
nihil enim per se amplum est nisi in quo iudici ratio exstat.
なぜなら、判断の理性が存在しないならば、それ自体で偉大なものなど何もないからである。
quin neminem magis decet rem publicam amare libertatisque defensorem esse vel ingenio vel rebus gestis vel studio atque efflagitatione omnium.
実際、才能においても、業績においても、すべての人々の熱望と要求によっても、あなたほど国家を愛し、自由の擁護者であるべき人間は他にいない。
qua re non Octavius est rogandus ut velit nos salvos esse, magis tute te exsuscita, ut eam civitatem in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes, si modo sint populo duces ad resistendum improborum consiliis.
したがって、オクタウィウスに私たちが安全であることを望むよう求めるべきではなく、むしろあなた自身が自らを奮い立たせ、あなたが最大の偉業を成し遂げたその国家が、邪悪な者たちの企てに抵抗するための指導者たちが人民にいる限り、自由で名誉あるものであり続けると信じるようにしなさい。