Humanitext Reader

西塞罗 · 致布鲁图斯书信集 §1.16.8-1.16.11

拒绝向奥克塔维乌斯乞求与捍卫自由的决心

第 23 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

布鲁特斯强烈敦促西塞罗放弃向奥克塔维乌斯乞求安全的妥协态度,继续为城邦的自由而坚决抵抗。

§1.16.8ac vide quanto diligentius homines metuant quam meminerint, quia Antonius vivat atque in armis sit, de Caesare vero quod fieri potuit ac debuit transactum est neque iam revocari in integrum potest.
且看人们多么更勤于恐惧,而不是记忆,因为安东尼还活着并武装在手,而关于恺撒,那能做且该做的事已经了结,再也无法恢复原状。
Octavius is est qui quid de nobis iudicaturus sit exspectet populus Romanus;
难道奥克塔维乌斯就是那个让罗马人民等待其对我们做出判决的人吗?
nos ii sumus de quorum salute unus homo rogandus videatur? ego vero, ut istoc revertar, is sum qui non modo non supplicem sed etiam coerceam postulantis ut sibi supplicetur.
我们就是那些为了其安全而显得必须向一个人乞求的人吗? 但我,回到你那点上,我是那种不仅不哀求,而且还要制止那些要求别人向自己哀求之人的人。
aut longe a servientibus abero mihique esse iudicabo Romam ubicumque liberum esse licebit, ac vestri miserebor quibus nec aetas neque honores nec virtus aliena dulcedinem vivendi minuere potuerit.
我要么将远离那些甘当奴隶的人,并判定只要允许自由的地方就是我的罗马,而且我将可怜你们,因为无论是年龄、荣誉,还是他人的美德,都未能减少你们活着的甘甜。
§1.16.9mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam pietati meae.
对我而言,只要这一决定能持之以恒且永远令我满意,我确实会觉得自己非常幸福,以至于我认为我的虔敬得到了回报。
quid enim est melius quam memoria recte factorum et libertate contentum neglegere humana? sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram.
因为,有什么比满足于对善行的记忆和自由,而不去理会世俗俗务更好的呢? 但我绝不会向屈服的人屈服,也不会被那些自愿被征服的人所征服;我将尝试并努力采取一切行动,绝不停止将我们的城邦从奴役中解救出来。
si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego tamen gaudebo.
如果应当随之而来的命运确实到来了,我们都将高兴;否则,我依然会高兴。
quibus enim potius haec vita factis aut cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad liberandos civis meos?
因为,这一生不通过那些致力于解放我同胞的行动和思想,又该通过什么来度过呢?
§1.16.10te, Cicero, rogo atque hortor ne defetigere neu diffidas, semper in praesentibus malis prohibendis futura quoque explores ne se, nisi ante sit occursum, insinuent.
西塞罗,我请求并敦促你不要疲倦,也不要丧失信心,在防范眼前邪恶的同时,始终探寻未来,以免它们在未被预先阻击的情况下潜入。
fortem et liberum animum, quo et consul et nunc consularis rem publicam vindicasti, sine constantia et aequabilitate nullum esse putaris.
你要认为,那颗你曾作为执政官以及如今作为执政官级显贵用来捍卫国家的勇敢和自由的心灵,若没有恒常与一贯,就等于不存在。
fateor enim duriorem esse condicionem spectatae virtutis quam incognitae.
因为我承认,被世人瞩目的美德,其境遇要比不为人知的更为艰难。
bene facta pro debitis exigimus, quae aliter eveniunt ut decepti ab iis infesto animo reprehendimus.
我们要求善行就如同索要债务,当结果不尽人意时,我们便怀着敌意去指责,仿佛被他们欺骗了一般。
itaque resistere Antonio Ciceronem, etsi maxima laude dignum est, tamen, quia ille consul hunc consularem merito praestare videtur, nemo admiratur; §1.16.11idem Cicero, si flexerit adversus alios iudicium suum quod tanta firmitate ac magnitudine direxit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed etiam praeterita evanescere coget.
因此,西塞罗抵抗安东尼,虽然值得极大的赞赏,然而,因为那位执政官显出对这位执政官级显贵当然履行的义务,并没有人感到惊异;如果同一个西塞罗在驱逐安东尼时以如此坚韧和伟大的气魄所贯彻的判断,在面对其他人时发生了动摇,他不仅会夺走自己余生时间的荣耀,还会迫使过去的荣耀化为乌有。
nihil enim per se amplum est nisi in quo iudici ratio exstat.
因为任何事物本身并无伟大可言,除非其中体现了理性判断。
quin neminem magis decet rem publicam amare libertatisque defensorem esse vel ingenio vel rebus gestis vel studio atque efflagitatione omnium.
事实上,无论是凭借才华、功绩,还是凭借众人的热忱与呼声,没有谁比你更适合热爱国家并成为自由的捍卫者。
qua re non Octavius est rogandus ut velit nos salvos esse, magis tute te exsuscita, ut eam civitatem in qua maxima gessisti liberam atque honestam fore putes, si modo sint populo duces ad resistendum improborum consiliis.
因此,不该请求奥克塔维乌斯希望我们安全,相反,你自己要振作起来,相信那个你曾在其中建立最伟大功勋的城邦将是自由和体面的,只要人民拥有领袖来抵抗邪恶之辈的阴谋。

词汇与语法注释

  1. §1.16.8quanto diligentius homines metuant quam meminerint — 间接疑问从句的主动词为现在时虚拟式 metuant 和完成时虚拟式 meminerint,通过比较级 diligentius ... quam 进行并列。
  2. §1.16.9ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam — 副词 ita 先行引导后面的结果从句 ut 节(ut relatam putem gratiam)。条件从句 si modo... 夹在其中,应理解为“如果这一决定令我满意,我将显得如此幸福,以至于我认为……”。
  3. §1.16.10putaris — 虚拟式完成时第二人称单数 putaveris 的缩略形。虽不带否定词 ne,但在此处起劝告或命令作用,对西塞罗提出强烈建议。
  4. §1.16.10quia ille consul hunc consularem merito praestare videtur — 动词 praestare 可意为“履行、展现”或“胜过”。此处 ille consul(执政官安东尼)为主语,hunc consularem(执政官级显贵西塞罗)为宾格宾语,意为“因为那位执政官理所当然地向这位执政官级显贵展现出其[应当履行的/作为对手的]义务/存在”。

引用这一段

西塞罗, 致布鲁图斯书信集 §1.16.8-1.16.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.humanitext-lat1:1.16.8-1.16.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。