§8.12C.1litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d. xiiii Kal. Martias;
マルクス・カレニウスが、二月十六日に、あなたからの書簡を私に届けてくれました。
in quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset resistere velle.
その書簡の中で、あなたは、カエサルの動きを監視し、もし彼が海岸沿いに私の方へと進み始めたなら、直ちにサムニウム経由で私のもとへ来るつもりであり、他方もし彼がその近辺にとどまるならば、彼がさらに近づいてきた場合にこれに抵抗したい、と書いておられます。
te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores brevi habiturus sit.
私はあなたが大いなる勇敢な精神をもってその仕事にあたっていると考えていますが、私たちは、敵が大きな軍勢を擁しており、間もなくさらに大きな軍勢を擁するようになるであろう以上、分散されて敵に対抗できなくなることのないよう、より慎重に見極めねばなりません。
non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit.
というのも、あなたの賢明さに照らせば、カエサルが現在あなたに対してどれほど多くのコホルスを擁しているかということだけでなく、彼が短期間のうちにどれほど多くの歩兵および騎兵の軍勢を集結させようとしているかに留意せねばならないからです。
cui rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit;
このことの証拠となるのは、ブッセニウスが私に送ってきた書簡です。
in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Umbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere.
その中で彼は、他方から私に書き送られていることでもありますが、クリオがウンブリアとエトルリアにあった守備隊を集結させ、カエサルのもとへ行軍している、と書いています。
quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas.
もしこれらの軍勢が一箇所に集結し、軍隊の一部がアルバへ送られ、一部があなたに接近し、積極的に決戦を挑まずに自らの陣地に拠って防戦するようなことになれば、あなたは立ち往生し、その手勢だけでは、食糧調達に赴くことができるほどにそのような大軍を支えることはできないでしょう。
§8.12C.2quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias.
したがって、私はあなたに、できるだけ早くすべての軍勢を率いてこちらに来るよう強く勧めます。
consules constituerunt idem facere.
執政官たちも同じことをすることに決定しました。
ego M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris committerentur.
私はマルクス・トゥスキリウスにあなたへの伝言を託しました。 それは、ピケーヌムのコホルスなしには、二つの軍団がカエサルの前に身を晒して戦火を交えることのないよう配慮せねばならない、ということです。
quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet;
それゆえ、もし万一カエサルが私の方に向かってきて、私が後退していると聞いても、動揺しないでください。
cavendum enim puto esse ne implicatus haeream.
私は、自分が巻き込まれて立ち往生しないよう警戒せねばならないと考えているからです。
nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam.
というのも、季節の厳しさと兵士たちの士気の面から陣営を設営することはできず、また退路を失わないために、すべての町から軍勢を撤収・集結させることも得策ではないからです。
itaque non amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.
それゆえ、私はルケリアに十四個コホルスを超える軍勢を集めていません。
§8.12C.3consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus;
執政官たちは、すべての守備隊を私のもとへと引率してくるか、あるいはシキリアへ渡るつもりです。 というのも、私たちが突破できると確信できるような強力な軍隊を擁しているか、あるいはそこから敵を防ぎ防戦できるような地域を確保しているかのどちらかでなければならないからです。
id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille.
ところが、現時点ではそのいずれも私たちに備わっていません。 なぜなら、カエサルがイタリアの大部分を占領しており、また私たちは彼ほど大規模で強力な軍隊を有していないからです。
itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem habeamus.
したがって、私たちは国家の最高利益を考慮するように配慮せねばなりません。
etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias.
私はあなたに、すべての軍勢とともにできるだけ早く私のもとへ来るよう重ねて勧めます。
possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus;
もし私たちが共通の計画に従って事を運ぶなら、今からでも国家を立て直すことができます。
si distrahemur, infirmi erimus.
もし私たちがばらばらにされるなら、私たちは無力になるでしょう。
mihi hoc constitutum est.
私はこのように決意しています。
his litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit.
この書簡を書いた後、シッカがあなたからの書簡と伝言を私に届けてくれました。
quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.
あなたが私にそちらへ行くよう勧められていることについてですが、私は自分がそうすることはできないと考えています。 なぜなら、私はこれらの軍団をあまり信頼していないからです。