Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §8.12C.1-8.12C.3

警告凯撒军力增长与再次敦促会师

第 187 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

庞培警告多米提乌斯,凯撒的军队正在增加并有包围计划,一再促请他立即合兵以防分散,并解释了自己可能撤退的原因以及其军队的现状。

§8.12C.1litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d. xiiii Kal. Martias; in quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset resistere velle.
马尔库斯·卡莱尼乌斯于二月十六日给我送来了你的一封信;在信中你写道,你打算监视恺撒,如果他开始沿着海岸向我走来,你就会立即穿过萨姆尼乌姆来到我这里;但如果他在你那附近逗留,你则希望在精兵逼近时对他进行抵抗。
te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores brevi habiturus sit.
我认为你正以伟大而勇敢的精神在做这件事,但我们必须更加仔细地审视,以免我们分散兵力后无法与对手抗衡,因为他拥有庞大的军队,而且很快还会拥有更大的军队。
non enim pro tua prudentia debes illud solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit.
因为凭借你的聪明睿智,你不仅应当注意到恺撒目前有多少个步兵大队来对付你,还应当注意到他在短时间内将集结起多么庞大的骑兵和步兵力量。
cui rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Umbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere.
布塞尼乌斯寄给我的信就是这一点的明证;他在信中写道(别人也这样写信告诉我),库里奥正在集结原本驻扎在翁布里亚和埃特鲁里亚的守备队,并向恺撒行军。
quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas.
如果这些军队被集结到一处,以至于一部分军队被派往阿尔巴,另一部分逼近你,而且他们不主动交战,而是凭借自己的阵地进行防御,你将会陷入困境,凭你那点兵力,你将无法抵挡如此多的人马,以至于连外出筹集粮食都做不到。
§8.12C.2quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias.
因此,我强烈劝告你,尽早率领所有军队到这里来。
consules constituerunt idem facere.
执政官们也决定这样做。
ego M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris committerentur.
我托马尔库斯·图斯基利乌斯给你带去了口信:必须注意,绝不能在没有皮凯努姆步兵大队的情况下,让这两个军团出现在恺撒的视野中交战。
quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet;
因此,如果你听说我在退却,如果万一恺撒朝我走来,请不要动摇;因为我认为必须小心,以免我陷入纠纷而被困住。
cavendum enim puto esse ne implicatus haeream. nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam.
因为考虑到一年的季节和士兵们的情绪,我既无法安营扎寨,也不宜从所有城镇集结军队,以免失去退路。
itaque non amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.
因此,我聚集在卢切里亚的军队不超过十四个步兵大队。
§8.12C.3consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille.
执政官们要么把所有的守备队引渡到我这里,要么将前往西西里;因为我们要么必须拥有一支强大的、我们确信能够突破重围的军队,要么必须占领那些便于我们进行防守的地区;而这两者目前我们都不具备,因为恺撒占领了意大利的大部分地区,而且我们没有像他那样宽裕和庞大的军队。
itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem habeamus.
因此,我们必须注意,把国家的大局放在首位。
etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias.
我一再劝告你,尽早率领所有军队来到我这里。
possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus.
如果我们通过共同的商议来处理事务,我们甚至在现在仍能重振国家;如果我们被拆散,我们将会软弱无力。
mihi hoc constitutum est.
我已经做出了这一决定。
his litteris scriptis Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit.
写完这封信后,西卡给我带来了你的一封信和口信。
quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido.
至于你劝我到你那里去,我认为我无法做到这一点,因为我不太信任这些军团。

词汇与语法注释

  1. §8.12C.1Curionem praesidia ... contrahere — 在“对格加不定式”结构(A.C.I.)中,Curionem 是主格对格,而 praesidia(由关系从句“quae in Umbria...”修饰)是及物动词 contrahere 的宾语。尽管语序有所倒装,其意思是“库里奥正在集结守备队”。
  2. §8.12C.1ut non pugnet sed locis suis repugnet — 虚拟式动词 pugnet 和 repugnet 在上下文中的主语是恺撒(或其军队)。这描述了他避免决战(pugnare)而选择在有利地形上牵制和防御(repugnare)庞培方的策略。这是一个由 ut 引导的结果从句。
  3. §8.12C.2providendum esse ne duae legiones ... committerentur — 动形容词短语 providendum esse 表达了一种非人称的必要性(必须予以注意),其后跟有 ne 从句指示具体需要避免的事项。虽然 committere 的字面意思是“使接触”,但此处带有“卷入战斗”的色彩,意指应避免让这两个军团在没有皮凯努姆部队支持的情况下暴露在恺撒眼前而交战。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §8.12C.1-8.12C.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:8.12C.1-8.12C.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。