§4.19.1o exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o constantiam promissi et fidem miram! o navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis δέρρεισ.
ああ、私に待ち望まれていたあなたの手紙よ! おお、ありがたい到来よ! おお、約束の堅固さと驚くべき誠実さよ! おお、愛すべき航海よ! 誓って、私は君の以前の渡航のあの苦難を思い出して、その航海を大いに恐れていたのだ。
sed nisi fallor citius te quam scribis videbo.
しかし、もし私の見込み違いでなければ、君が書いているよりも早く君に会うことになるだろう。
credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse.
というのも、君は自分の妻たちがプーリアにいると思っていたのだと私は信じるからだ。
quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus ἀττικισμὸσ ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturam †fruere iustitio et omnium rerum licentia†.
だが、実態が異なるとき、なぜプーリアが君を引き留めるだろうか? まさかウェストリウスに何日か与えねばならず、あの「ラテン的アッティカ主義」を久しぶりに再び味わわねばならないとでもいうのか? なぜ君はここへ飛んできて、わが国家の、†本当に私は金について考えた† 選挙前に一箇所で部族ごとに公然と分けられた(金)、その後のガビニウスの無罪判決、独裁、†裁判停止とあらゆることへの放縦を楽しめ† といった有様を目にしないのか?
§4.19.2perspice aequitatem animi mei et †ludum et contemptionem Seleucianae provinciae† et me hercule cum Caesare suavissimam coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat);
私の心の平穏と、†セレウキア属州への戯れと軽蔑†、そして誓って言うが、カエサルとの極めて心地よい結びつき(というのも、この破船から得られたこの一枚の板だけが私を喜ばせているのだから)を見てほしい。
qui quidem Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia! non secus ac si ego essem imperator.
カエサルは、私の、そして君のクィントゥスを――ああ、善き神々よ! ――いかに名誉、尊厳、好意をもって扱っていることか! まるで私が総司令官であるかのように。
hiberna legionis eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit.
軍団の冬営地を選ぶ選択権がちょうど彼に与えられたと、クィントゥスが私に書いている。
hunc tu non ames? quem igitur istorum? sed heus tu! scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Idibus Ianuariis? visum est hoc mihi ad multa quadrare.
この男を君は愛さずにいられるだろうか? ならば、あの連中のうちの誰を愛するというのか? だが、おい君! 私はポンペイウスの副官になり、1月13日からは市外にいるだろうと、君に書いていただろうか? これは多くのことに好都合であると私には思われた。
sed quid plura? coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes.
だが、これ以上何を書こう? 残りは直接会って話そうと思う。 それでも君が何かを期待できるように。
Dionysio plurimam salutem;
ディオニュシウスにくれぐれもよろしく。
cui quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum.
彼のためには、私は場所をとっておいただけでなく、建てておきさえしたのだ。
quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet.
何が言いたいかって? 君の帰還から私が得る最高の喜びに、彼の到来がさらに大きな仕上げとして加わるだろう。
quo die ad me venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.
私のもとに来る日には、もし私を愛しているなら、君の連れと共に私の家に滞在してほしい。