§3.7.1Brundisium veni a. d. xiiii Kal. Maias.
私は四月十八日(五月一日の一四日前)にブルンディシウムに到着した。
eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt.
その日、君の使用人たちが君からの手紙を私に届けてくれ、そしてその日の三日後に、別の使用人たちが別の手紙を持ってきた。
quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde arata est et minime nova.
君が私に、エペイロスにある君の邸宅に滞在するようにと求め、促していることについて、君のその厚意は私にとって非常に嬉しく、決して珍しいものではない。
esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere;
もしそこで全ての時間を過ごすことが許されるなら、それは確かに私にとって望ましい計画だっただろう。
odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara;
というのも、私は人混みを嫌い、人々を避け、光を見ることもほとんど耐えられないからだ。 その孤独は、特にそのような親しい場所においては、私にとって辛いものではなかっただろう。
sed itineris causa ut deverterer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te.
しかし、旅の途中で立ち寄るということについては、第一にそこはルートから外れており、第二にアウトロニウスらから四日の距離にあり、第三に君がいない。
nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium.
というのも、防備された城砦はそこに住む私にとっては有益だろうが、通り過ぎる者にとっては必要ないからだ。
quod si auderem, Athenas peterem.
もし私が思い切ってそうするなら、アテナイを目指すだろう。
sane ita cadebat ut vellem.
確かに、そうであれば私の望み通りになっただろう。
nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse nec scribis quam ad diem te exspectemus.
今は、私たちの敵もそこにいて、君もそこにいず、また彼らがその町をもイタリアから十分に離れていないと解釈するのではないかと私たちは恐れており、君は私たちが何日まで君を待つべきか書いてこない。
§3.7.2quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat.
君が私を生きるようにと呼びかけることについて、君は一つのこと、すなわち私が自分自身に手をかけないようにさせることには成功しているが、もう一つのこと、すなわち私に自分の決断と人生を後悔させないようにすることはできていない。
quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eundem luctum vocem;
というのも、特に私たちが旅立つときに付き添っていたあの希望が今はないのだとしたら、私を引き留める何があるというのか。 私は、自分の敵たちというよりはむしろ私を羨む者たちの極まる不正と悪行によって私が陥ったあらゆる惨状を列挙するようなことはしない。 私の悲しみをかき乱し、君を同じ悲痛へと誘い込むことのないように。
hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandam fuisse.
私はこれだけは断言する。 かつて誰もこれほど甚大な災厄に見舞われたことはなく、誰にとっても死がこれほど望まれるべきであったことはないと。
quoius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est;
その死を迎えるための最も名誉ある時期は逃されてしまった。
reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.
残された時間は、治療のためというよりは、苦痛を終わらせるためのものだ。
§3.7.3de re publica video te conligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum.
国家については、事態が変わるという何らかの希望を私に与えうると君が考えるあらゆることを、君が集めているのが見える。
quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus.
それらは極めてわずかなものであるけれど、しかし君の望みであるのだから、待つことにしよう。
tu nihilo minus si properaris nos consequere;
それにもかかわらず、もし君が急いでくれるなら、私たちに追いつくだろう。
nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus.
というのも、私たちはエペイロスに進むか、あるいはカンダウィア経由でゆっくり行くつもりだからだ。
dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus nesciebamus;
しかし、エペイロスについての迷いをもたらしていたのは、私たちの不誠実さではなく、弟とどこで会うことになるのかを知らなかったことだ。
quem quidem ego nec quo modo visurus nec ut dimissurus sim scio.
実際、私は彼とどのように会うべきかも、どのように別れるべきかも分かっていない。
id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum.
それが、私のあらゆる惨状の中で最も大きく、最も悲惨なことだ。
ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset.
もし私の苦痛が、心のあらゆる部分のみならず、特にこの種の能力を私から奪い去っていなかったなら、私は君にもっと頻繁に、もっと多くのことを書いただろうに。
videre te cupio.
君に会いたい。
cura ut valeas.
健康に気をつけてくれ。
data pr. Kal. Mai. Brundisi.
四月三十日(五月一日の一日前)、ブルンディシウムにて発信。