§3.18.1exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum.
君は、ヴァロが友情に基づいて、私たちの件をポンペイウスが確実に引き受けるだろうと君に確約したこと、そしてカエサルから彼が待っている手紙が返され次第、推進役をも与えてくれるだろうと君に確約したことを書いてきたとき、私たちに小さからぬ期待を抱かせた。
utrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem
"secundum comitia"
dixisse.
それはまったく無だったのか、それともカエサルの手紙が障害となったのか、それとも希望の中に何かがあるのか。 君はさらに、その同じ人が「選挙の後に」と言ったとも書いていた。
§3.18.2fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem.
どうか、私がどれほど大きな不幸の中に打ちひしがれているか君が見ており、そしてそれが君の思いやりにふさわしいと思うなら、私たちの件の全体について私に確かな知らせを届けてくれ。
nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei;
というのも、私をこれほど深く愛してくれている、素晴らしい人間である弟のクイントゥスは、おそらく私の心が折れることを恐れて、すべてを希望に満ちたものとして送ってくるからだ。
tuae autem litterae sunt variae;
しかし、君の手紙は様々である。
neque enim me desperare vis nec temere sperare.
というのも、君は私に絶望してほしくないし、無謀に希望を抱いてほしくもないからだ。
fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus.
どうかお願いだから、君が見通すことのできるすべてのことを私たちが知るようにしてくれ。