§3.18.1exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum.
你曾给我们带来不小的期待,当时你写道,瓦罗基于你们的友谊向你确证,庞培肯定会承担起我们的事务,并且,一旦他所期待的凯撒的信件被退回(送达),他甚至会提供一位推动者。
utrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem
"secundum comitia"
dixisse.
那难道是一场空,还是凯撒的信件起了阻碍作用,抑或在希望之中还有着什么? 你还写过,那同一个人曾说过“在选举之后”。
§3.18.2fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem.
请,如果你看到我正处于多么深重的苦难之中,且如果你认为这是出于你的仁慈,请让我对我们整个事务的全部情况有更确切的了解。
nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare.
因为我的弟弟昆图斯,一个如此深爱着我的奇特之人,总是寄来满载希望的一切,我相信,他是害怕我的精神崩溃;然而你的信件却阴晴不定,因为你既不想让我绝望,也不想让我盲目希望。
fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus.
求求你,务必让我们知道一切你能洞察到的事情。