§3.11.1me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc Thessalonicae tenebat.
君の手紙と、いくつかの良い知らせ(ただし確実な情報源からではないが)、そしてあなた方の手紙への期待、および君がそのように望んでいたことが、私をこれまでテッサロニケに引き留めていた。
si accepero litteras quas exspecto, si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam;
もし私が待ち望んでいる手紙を受け取り、噂によってもたらされた通りの希望があるならば、君のもとへ赴こう。
si non erit, faciam te certiorem quid egerim.
もし希望がないならば、私がどうしたかを君に知らせよう。
§3.11.2tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva;
君は、今してくれているように、尽力、助言、人望によって私を助けてくれ。
consolari iam desine, obiurgare vero noli;
慰めるのはもうやめてくれ、だが叱責はしないでくれ。
quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit.
君がそうするとき、私は君の愛と悲しみをなんと切望することか! 私は、君が私の苦難によって非常に深く打ちひしがれており、君自身を慰めることができる者は誰もいないだろうと考えている。
Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta.
最良で最も心優しい弟クイントゥスを支えてやってくれ。
ad me obsecro te ut omnia certa perscribas.
私のところへは、どうかすべての確実なことを詳しく書いて送ってくれるよう懇願する。
data iiii Kal. Quintilis.
六月二十八日。