§2.21.1de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus.
国政について私が君に詳しく書く必要が何にあろうか。 それは完全に滅び去り、君が去ったときよりもこの点でいっそう悲惨なことになっている。 すなわち、当時は、大衆には快く、善良な人々には破滅をもたらさぬ程度に不快であるような種類の支配が国家を抑圧しているように見えたのに対し、今や突然、すべての人がそれを非常に深く憎んでおり、それがどこに破裂するのかと私たちは恐れ慄いているのだ。
nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint. §2.21.2equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus;
というのも、私たちはカトに怒ってすべてを台無しにした者たちの怒りと無節制を経験したが、彼らは私たちが苦痛なしに死ぬことができると思えるほどに穏やかな毒を用いているように見えたからである。しかし今や実に、大衆の野次、誠実な人々の噂話、イタリアの轟きによって、彼らが激怒したのではないかと私は恐れている。
et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent. sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt. §2.21.3itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit;
そして、もし人々が嵐の通過を待つことができたなら、そのようになっていただろう。しかし、彼らは長い間ひそかにため息をついていたが、その後はもう呻くようになり、最後にはついにすべての人が語り、叫び始めたのだ。
progressum praecipitem, inconstantem reditum videt;
彼は前進が急転直下であり、後退が定まらないことを見ている。
bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos.
彼は善良な人々を敵に回し、不誠実な人々自体も友人にしていない。
ac vide mollitiem animi.
そして私の心の弱さを見てほしい。
non tenui lacrimas cum illum a. d. viii Kal. Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem.
私は7月25日に、彼がビブルスの布告について演説しているのを見たとき、涙を抑えることができなかった。
qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui aderant, displicebat!
以前はあの場所で、民衆の絶大な愛を受け、皆が支持する中で、この上なく華々しく自慢することに慣れていた彼が、そのときなんと卑屈で、なんと気落ちしていたことか! 居合わせた人々だけでなく、彼自身にとっても彼自身がなんと気に入らない様子であったことか!
§2.21.4o spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi.
おお、クラッススただ一人にとっては愉快だが、他の人々にとってはそうではない光景よ! というのも、彼は星から落ちてしまったので、前進というよりは滑落したように見えたからであり、また、アペレスがヴィーナスを、あるいはプロトゲネスが彼自身のあのイアリュソスが泥にまみれているのを見たなら、思うに大きな苦痛を受けたであろうように、そのように私は、私自身によってあらゆる芸術の色彩で描かれ磨き上げられたこの男が、突然無残な姿になったのを大きな苦痛なしには見ることができなかった。
quamquam nemo putabat propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset iniuria.
クロディウスの件があるため、誰も私が彼の友人であるべきだとは思わなかったが、それでも私の愛情は非常に大きく、いかなる不当な仕打ちによっても尽き果てることがないほどであった。
itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
それゆえ、ビブルスの彼に対するアルキロコス風の布告は、民衆にとっては非常に愉快なので、それを読む人々の多さのために、私たちはそれが掲示されている場所を通り過ぎることができないほどであり、彼自身にとっては非常に苦痛なので、彼は悲しみで衰弱しつつあり、私にとっては、実のところ不快である。 なぜなら、その布告は私が常に愛してきた男をあまりにも苦しめており、また私は、あのように激しく、武器を扱うことにあのように鋭敏で、侮辱に不慣れな男が、心のすべての衝動のままに苦痛と怒りに身を任せてしまわないかと恐れているからだ。
§2.21.5Bibuli qui sit exitus futurus nescio.
ビブルスの結末がどうなるのか私は知らない。
ut nunc res se habet, admirabili gloria est.
現在の状況では、彼は驚くべき栄光に包まれている。
qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum;
彼が選挙を10月に延期したとき(このことは通常、民衆の意向を損ねるものであるが)、カエサルは自分の演説によって民衆集会を唆し、ビブルスを襲わせることができると考えていた。
multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit.
彼は極めて扇動的なことを多く語ったが、賛同の声を引き出すことはできなかった。
quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere.
これ以上何を求めるか。 彼らは自分たちがどの陣営の支持も得ていないと感じている。
eo magis vis nobis est timenda.
それゆえにこそ、私たちは彼らの暴力をいっそう恐れねばならない。
§2.21.6Clodius inimicus est nobis.
クロディウスは私たちの敵である。
Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me.
ポンペイウスは彼が私に対して何もしないだろうと確言している。
mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro.
私にとって信じることは危険であり、私は抵抗の準備をしている。
studia spero me summa habiturum omnium ordinum.
私はすべての階級から最大の支持を得られると期待している。
te cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat.
私は君を恋しく思っているだけでなく、実に事態がその時期に向けて君を呼んでいる。
plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit.
もし私がその時期に君に会うなら、非常に多くの助言、勇気、そして最後には確かな保護が私に付け加わることになるだろう。ワッロは私を満足させてくれている。
Pompeius loquitur divinitus.
ポンペイウスは神がかり的な話しぶりである。
spero nos aut cum summa gloria aut certe sine molestia discessuros.
私は私たちが最高の栄光を伴って、あるいは少なくとも不快な思いをすることなしに切り抜けられると期待している。
tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.
君が何をしているか、どのように楽しんでいるか、シキョン人たちと何を交渉したか、私に知らせるよう手配してくれ。