Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §2.21.1-2.21.6

庞培的沮丧与克罗狄乌斯的威胁

第 49 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿蒂库斯描述了三巨头统治下国家急剧走向毁灭并遭到全民痛恨的现状。他特别描绘了曾经荣耀一时的庞培在面对毕布鲁斯的告示时精神崩溃、在集会上极其沮丧的悲惨景象,并敦促阿蒂库斯尽快回来协助他应对克罗狄乌斯的威胁。

§2.21.1de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus.
关于国家事务,我何须向你详述? 它已完全毁灭,而且在这一方面比你离开时更加悲惨:因为那时,压迫国家的统治似乎还属于那种让平民愉快、让体面人虽感痛苦却不至毁灭的类型;而现在,它突然遭到所有人的痛恨,以至于我们因害怕它将爆发向何处而战栗。
nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
因为我们已经尝到了那些因对卡托发怒而毁掉一切之人的愤怒与放纵,但他们当时使用的似乎是如此温和的毒药,以至于我们似乎能无痛地死去;而现在,因民众的嘘声、体面人的议论以及意大利的轰鸣,我担心他们已经勃然大怒。
§2.21.2equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent.
我自己本曾希望,正如我也常与你谈起的那样,国家车轮的运转是如此静默,以至于我们几乎听不到声音,也几乎看不到压出的轨痕;如果人们能够耐心等待风暴过去,本也会如此。
sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt.
但在长期暗自叹息之后,随后他们开始呻吟,到最后所有人终于开始说话和大声抗议。
§2.21.3itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit; progressum praecipitem, inconstantem reditum videt; bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos.
因此,我们的那位朋友(指庞培)向来不习惯恶名,他总是生活在赞美中,沐浴在荣耀里,如今却容颜憔悴,精神崩溃,不知该何去何从;他看到前行是深渊,退后又动摇不定;他把体面人变成了敌人,而恶人本身也并非他的朋友。
ac vide mollitiem animi.
且看我心肠之软。
non tenui lacrimas cum illum a. d. viii Kal. Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem.
在七月二十五日,当我看到他在对公众演说毕布鲁斯的告示时,我无法抑制自己的眼泪。
qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui aderant, displicebat!
他以前习惯于在那个地方(讲坛),在民众极大的爱戴和众人的支持下,无比宏伟地炫耀自己,而那时他是多么卑微,多么沮丧,不仅在场的众人,连他自己都对自己感到厌恶!
§2.21.4o spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi.
噢,这真是只让克拉苏一人感到愉快、而其他人却并非如此的奇观! 因为由于他从星空跌落,他看起来更像是滑跌而非前行。 正如阿佩莱斯如果看到维纳斯、或者普罗托格尼斯如果看到他那幅著名的《伊阿吕索斯》被涂满泥垢,我相信会感到巨大的痛苦一样,我也无法不在巨大的痛苦中看到这个被我用尽艺术色彩描绘和润饰的人突然变得面目全非。
quamquam nemo putabat propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset iniuria.
虽然没有人认为由于克罗狄乌斯的事情我应该继续做他的朋友,然而我的爱是如此深厚,以至于任何伤害都无法将其消耗殆尽。
itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
因此,毕布鲁斯针对他的那些阿基罗库斯式的告示让民众如此愉快,以至于因为阅读人数众多,我们甚至无法通过张贴告示的地方;而这些告示对他自己却是如此苦涩,以至于他因痛苦而消瘦,对我来说,凭赫拉克勒斯起誓,也感到烦恼,因为它们不仅过度折磨了我一直热爱的那个人,而且我担心这样一个如此猛烈、如此善用武力且如此不习惯受辱的人,会以心灵的全部冲动而屈服于痛苦和愤怒。
§2.21.5Bibuli qui sit exitus futurus nescio.
毕布鲁斯的结局将会如何,我不得而知。
ut nunc res se habet, admirabili gloria est.
就目前的情况来看,他享有令人赞叹的荣耀。
qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit.
当他把选举推迟到十月时(这通常会触犯民众的意愿),恺萨曾以为通过自己的演说可以煽动集会去袭击毕布鲁斯;尽管他极其煽动性地说了许多话,却未能激起任何声音。
quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere.
你还想知道什么? 他们感到自己没有获得任何派别的支持。
eo magis vis nobis est timenda.
因此,我们更要惧怕他们的暴力。
§2.21.6Clodius inimicus est nobis.
克罗狄乌斯是我们的敌人。
Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me.
庞培向我保证他不会做出任何对我不利的事。
mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro.
对我来说,相信是危险的,我正做抵抗的准备。
studia spero me summa habiturum omnium ordinum.
我希望我能获得所有阶层极大的支持。
te cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat.
不仅是我思念你,而且形势确实在呼唤你来应对那个时刻。
plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit.
如果我能在那个时刻见到你,我将获得极大的建议、勇气,以及最后的保护。
Varro mihi satis facit.
瓦罗令我满意。
Pompeius loquitur divinitus.
庞培的谈吐神妙无比。
spero nos aut cum summa gloria aut certe sine molestia discessuros.
我希望我们能要么伴随着极高的荣耀,要么至少没有任何麻烦地摆脱困境。
tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.
请务必让我知道你在做什么,你如何消遣,以及你与西锡安人谈判得如何。

词汇与语法注释

  1. §2.21.1de re publica quid ego tibi subtiliter? — 书信体中常见的省略(椭圆)句式,在 quid 与 subtiliter 之间省略了表示“写”或“说”的动词(如 scribam 或 disseram)。意为:“关于国家事务,我还要向你详细地[写]些什么呢?”
  2. §2.21.1vereor ne exarserint — 在表示担忧的动词 vereor 之后,由 ne 引导接续式从句,表示“唯恐/担心……”。此处的 exarserint 为接续式完成时,表达对动作已经发生或在未来完成(“他们已经发怒”)的担忧。
  3. §2.21.3insolens infamiae — 形容词 insolens(意为“不习惯于……”)支配目的格属格(infamiae)。用以描绘一生都在赞美中度过、完全不习惯恶名的庞培的处境。
  4. §2.21.3qui antea solitus esset — 关系代名词 qui 引导的从句中使用了接续式 solitus esset,具有特征描述或让步的功能(“他以前虽然习惯于……[现在却如此卑微]”),以此强调过去与当下的鲜明对比。
  5. §2.21.4timeo tam vehemens vir ... ne ... pareat — 这是一种先头呈现(prolepsis)的句式。本应作为从属句 ne 从句主语的 tam vehemens vir 被提前到了主句动词 timeo 之后,并保持主格形式以示强调。在标准语序中应为 timeo ne tam vehemens vir... pareat。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §2.21.1-2.21.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:2.21.1-2.21.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。