§16.16A.1Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem.
私たちの友人アッティクスに対して、君が非常に協力的であることを私は知った。 実に、私に対しても非常に好意的であるため、ヘラクレスにかけて、私をこれほど敬い、かつ愛してくれる人を、私はほかにほとんど持たないと思うほどである。
ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
というのも、我々の父親譲りの、偉大で古く、かつ正当な親密な関係に、私に対する君の好意と、君に対する私の、等しく相互的な好意が、大きな加増をもたらしたからである。
§16.16A.2Buthrotia tibi causa ignota non est.
ブートロトンの件は、君にとっても未知ではない。
egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo.
というのも、私はそのことについて度々君と話し、ことの始終を説明したからである。 それは以下のように行われた。
ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit.
ブートロトンの土地が没収対象とされたのを見るやいなや、動揺したアッティクスは請願書を作成した。
eum mihi dedit ut darem Caesari;
彼は、私がカエサルに渡すようにと、それを私にくれた。
eram enim cenaturus apud eum illo die.
というのも、私はその日にカエサルの邸宅で食事をすることになっていたからである。
eum libellum Caesari dedi.
私はその請願書をカエサルに渡した。
probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.
カエサルはその大義を認め、アッティクスに対し、彼が求めていることは公正であると返答した。 しかしながら、ブートロトンの人々が残りの金を期日までに支払うようにと勧告した。
§16.16A.3Atticus qui civitatem conservatam cuperet pecuniam numeravit de suo.
共同体が救われることを望んでいたアッティクスは、自らの懐から金を支払った。
quod cum esset factum, adiimus ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus;
これがなされたとき、我々はカエサルのもとに行き、ブートロトンの人々のために話し、この上なく寛大な布告を勝ち取った。
quod est obsignatum ab amplissimis viris.
それはきわめて高位の人物たちによって署名された。
quae cum essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere.
これらのことが行われた後、私としては、カエサルが、ブートロトンの土地を欲しがっていた者たちが集まるのを許していることに驚かざるを得なかった。 しかも、ただ許すだけでなく、君をその実務の責任者に任命したことにも。
itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle;
そのため、私自身も彼と話し、それもかなり頻繁に話したため、彼の約束の一貫性をあまりに信用していないとして、彼から非難されたほどであった。 そして彼はマルクス・メッサッラにもアッティクス自身にも、心配する必要はないと言い、その場にいる者たちの感情を害したくないのだ(というのも、君も知っての通り、彼は民衆派だったから)ということを公然と示していた。
cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.
そして、彼らが海を渡った暁には、彼らが別の土地へと入植させられるように自分が取り計らうつもりである、と言っていた。
§16.16A.4haec illo vivo.
これらのことは、彼が生存中のことである。
post interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad eos delata sunt.
しかしカエサルの死後、元老院決議に基づいて執政官たちが諸件を審査し始めるやいなや、私が上に書いたこれらの事柄が彼らに報告された。
probaverunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt.
彼らは少しの疑念もなくその大義を認め、君に手紙を送るつもりであると言った。
ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi.
しかし私としては、親愛なるプランクスよ、元老院決議も法律も執政官の決定や書簡も、君のもとで最大の重みを持つであろうことを疑わず、また君自身がアッティクスのためにそれを望んでいることも理解してはいたが、それでもなお、我々の結びつきと親愛の情に免じて、君の類いまれな人間性とこの上なく優しいお人柄が、当然にも君自身から勝ち取るであろう事柄を、君に要請することにした。
id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias.
その事柄とは、君が自発的に行うであろうと私が確信しているこのことを、我々の面目のために、快く、十分に、そして迅速に行ってほしいということである。
§16.16A.5mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico;
私にとって、アッティクス以上に親しく、愉快で、大切な存在はいない。
cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante obtineat.
以前は彼の私有財産だけが(それも莫大な額が)問題になっていたが、今や彼の社会的評価までもが加わっている。 それは、彼がカエサルの生存中も死後も、多大なる努力と人望によって獲得したものを、君の助力を得て維持できるようにするためである。
quod si a te erit impetratum, sic velim existimes me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem.
もしこれが君から聞き届けられるなら、私が君の寛大さを、君のこの上ない大恩を私が受けたのだとみなすほどに解釈するだろうと、思ってほしい。
ego quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.
私は、君が望んでいると私が思うことや、君に関係することに対して、熱心かつ入念に世話を尽くすつもりである。
da operam ut valeas.
体を大切にするように。