Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §16.16A.1-16.16A.5

布特罗图姆土地争端与向普兰库斯的求助

第 456 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向普兰库斯解释了从恺撒生前至今有关布特罗图姆土地争端的前因后果,恳求普兰库斯为了阿提库斯的名誉和财产提供协助。

§16.16A.1Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem.
我获悉你对我们的阿提库斯非常支持,而且对我也是如此热情,以至于凭着赫拉克勒斯起誓,我认为很少有人能像你一样同样地尊重和爱戴我。
ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
因为对于我们巨大的、古老的、且正当的父辈关系,你对我的情谊,以及我对你的同等且相互的情谊,带来了巨大的增益。
§16.16A.2Buthrotia tibi causa ignota non est.
布特罗图姆的事件对你来说并非未知。
egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo.
因为我曾多次与你谈及此事,并向你阐明了整个事情,其经过如下。
ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit.
我们一看到布特罗图姆的土地被列入充公名单,深感忧虑的阿提库斯便写了一份请愿书。
eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die.
他把请愿书交给我,好让我转交给恺撒;因为我那天正要去他家赴宴。
eum libellum Caesari dedi.
我把那份请愿书交给了恺撒。
probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.
他批准了这一请求,并给阿提库斯写了回信,说阿提库斯的要求是合理的,但他还是提醒,布特罗图姆人必须在规定期限内付清余款。
§16.16A.3Atticus qui civitatem conservatam cuperet pecuniam numeravit de suo.
阿提库斯由于渴望该城邦得到保护,自掏腰包支付了这笔钱。
quod cum esset factum, adiimus ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris.
这件事情办完后,我们去见恺撒,为布特罗图姆人求情,获得了一份最慷慨的法令;该法令已由地位最高显的显贵们署名。
quae cum essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere.
这些事情办完后,我个人常感到诧异的是,恺撒竟然容许那些觊觎布特罗图姆土地的人聚集,不仅容许,甚至还任命你来负责这项事务。
itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.
因此,我自己也与他谈过,而且相当频繁,以至于我甚至被他指责对他的言行一致缺乏信任;他也对马尔库斯·梅萨拉和阿提库斯本人说让他们不用担心,并公开表示他不想伤害在场众人的感情(因为如你所知,他是个民粹派);但只要他们一渡过海去,他就会设法将他们安置到另外的土地。
§16.16A.4haec illo vivo.
这些都是在他活着的时候。
post interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad eos delata sunt.
但在恺撒死后,一旦执政官根据元老院的决议开始审查这些案件,我上面写的这些事情就被呈报给了他们。
probaverunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt.
他们毫无疑问地批准了这一请求,并说他们会给你写信。
ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi.
然而,我亲爱的普兰库斯,虽然我并不怀疑元老院的决议、法律、执政官的法令和书信在你那里都会具有极大的权威,而且我也明白你是看在阿提库斯本人的分上而有意相助,但看在我们的交情和友谊分上,我还是决定向你提出这个请求,因为你那非凡的仁慈和极其温和的品格原本也会促使你自己这样做。
id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias.
这就是希望你能看在我们的面子上,乐意、大方、迅速地做好这件事,虽然我确信你自己本来也会自发地去做的。
§16.16A.5mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante obtineat.
对我来说,没有人比阿提库斯更亲近、更令人愉快、更珍贵;以前只是他的私人财产——而且是很大一笔——受到威胁,如今他的名誉也牵涉其中,以便他借着多大的勤勉和人望在恺撒生前和死后所获得的东西,能在你的协助下得以维持。
quod si a te erit impetratum, sic velim existimes me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem.
如果我的请求能得到你的允准,我希望你这样认为,我会将你的慷慨解释为我接受了你极大的恩惠。
ego quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo.
至于我认为你所期冀的、以及与你有关的事情,我都会热心、勤勉地去办。
da operam ut valeas.
愿你多保重身体。

词汇与语法注释

  1. 16.16A.1observantis atque amantis — 这些词并非属格单数,而是具有古风结尾 -is(标准为 -es)的宾格复数,修饰 paucos(省略了 homines)。
  2. 16.16A.3mirari e quidem solebam — 抄本中的 e 被普遍解释为人称代词 ego(我)的笔误,用以强调主句谓语动词 solebam 的主语。
  3. 16.16A.3ut etiam accusarer ab eo — 在 saepius quidem 之后,连词 ut 引导一个结果从句,与未完成过去时虚拟语气 accusarer 连用。
  4. 16.16A.4quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi — 谓语动词及未来分词 essent impetraturi 采用复数形式,以与由单数名词 humanitas 和复数名词 mores 组成的复合主语保持一致。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §16.16A.1-16.16A.5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:16.16A.1-16.16A.5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。