§10.5.1de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter.
私の計画全体について、私は以前、自分では十分に念入りに書いたつもりだ。
de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam.
出発の日については、新月の前ではないということ以外、確かに確実なことは何も書けない。
§10.5.2Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre.
翌日のクリオの会話も、彼がこれらの事態の結末が見えないとより率直に表明したこと以外は、ほぼ同じ要旨であった。
quod mihi mandas de Quinto regendo,
"Ἀρκαδίαν"
.
クイントゥスを制御することについてあなたが私に委ねていること、それは「Ἀρκαδίαν」だ。
tamen nihil praetermittam.
それでも、私は何一つ怠るつもりはない。
atque utinam tu—, sed molestior non ero.
そして、あなたが――、いや、これ以上しつこくするのはよそう。
epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat.
ウェストリウスへの手紙はすぐに届けたが、彼はそれをひどく待ち望んでいた。
§10.5.3Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat.
ウェッティエヌスは、私に書いてよこしたよりも、あなたに対しては穏やかに話した。
sed mirari satis hominis neglegentiam non queo.
だが、私はあの男の不注意さには十分に驚きを禁じ得ない。
cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L_ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret.
というのも、フィロティムスが私に、カヌレイウスからあの宿を5万セステルティウスで購入できる、もし私がウェッティエヌスに頼めばさらに安く買えるだろうと言ったとき、私は彼に、もし可能ならその金額から差し引いてくれるよう頼んだからだ。
promisit.
彼は承諾した。
ad me nuper se HS X_X_X_ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse.
最近、彼は3万セステルティウスで購入したこと、私が誰に譲渡したいか書くようにということ、そして支払期限は11月のアイドゥースであることを私に知らせてきたのだ。
rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari.
私は彼に、親しい間柄の冗談を交えつつも、少々腹を立てて返事を書いた。
nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum.
今や彼は寛大に振る舞っているので、私はあの男を全く非難しないし、あなたから知らされたと彼に書いた。
tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias.
あなた自身の旅について、何をいつ計画しているのか、私に知らせてほしい。
A. d. xv K. Maias.
4月17日。