§1.19.7itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit;
したがって第一に、私たちの事柄についてあまりにも長く沈黙していたあのポンペイウスを、元老院において一度ならずしばしば、また多くの言葉をもって、この帝国と全世界の救済を私に帰すような意志へと導いた。
quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur.
これは、私にとってそれほど重要であったわけではなく(なぜなら、あの事柄は、証言を必要とするほど不明瞭でも、賛辞を求めるほど疑わしいものでもないからだ)、むしろ国家にとって重要であった。 なぜなら、それらの事柄の不一致から、私とポンペイウスとの間に何らかの争いが生じるだろうと考えている不届き者たちが何人かいたからである。
cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.
私はこの男と非常に親密な関係を結んだので、この結びつきによって、私たち双方が自身の立場においてより守られ、国家においてより強固であり得るようになった。
§1.19.8odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant;
また、私に対して煽り立てられていた、あの放縦で享楽的な若者たちの憎悪は、私の何らかの温厚さによって和らげられ、彼ら全員が私一人を敬うまでになった。
nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam;
結局、今や私から誰に対しても厳しい態度は取られず、かといって大衆におもねるような、また規律を欠いた態度も取られない。 むしろ全体の身の処し方は、私が国家に対する毅然とした態度を示しつつ、同時に、良識ある人々の薄弱さ、悪意ある者たちの不当さ、そして不届き者たちの私への憎悪のゆえに、私の個人的な事柄に対してはある種の警戒と細心の注意を払うようにバランスが保たれており、また、私たちがこれらの新しい友情に関わっているとはいえ、あのずる賢いシケリア人エピカルモスがその有名な歌を私の耳にしばしば囁きかけるほどである。
"
νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν
"
ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
"νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν "そして、我が方針と生活のいわば一種の輪郭を、私の思うに、あなたは理解しているだろう。
§1.19.9de tuo autem negotio saepe ad me scribis.
さて、あなたの件について、あなたはしばしば私に手紙を書いている。
cui mederi nunc non possumus;
これに私たちは今や対処することができない。
est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum.
というのも、あの元老院決議は、平議員たちの全面的な賛同によって、私たちの誰の承認もなしになされたものだからである。
nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum.
私が起草に加わっているのをあなたが見ている点については、その元老院決議自体から、当時は別の件が提出されており、自由な諸民衆に関するこの条項が理由なく付け足されたのだと理解できるはずだ。
et ita factum est a P. Servilio filio qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest.
そしてそれは、最後に意見を述べたプブリウス・セルウィリウス(子)によってそのようになされたのだが、現時点でこれを変更することはできない。
itaque conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt.
したがって、当初頻繁に行われていた集会は、すでに長い間行われなくなっている。
tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.
それでも、もしあなたがその甘言によってシキョン人からいくらかの金銭を絞り取ることができたなら、私に知らせてほしい。
§1.19.10commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te.
私の執政官期についての、ギリシア語で書かれた回想録をあなたに送った。
in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Panhormi Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse;
その中に、アッティカ人にとってギリシア語らしくなく、また教養が足りないと思われる箇所が何かあるとしても、私は、パノルムスでルクッルスが自身の歴史書について、それらがローマ人の手によるものであることをより容易に証明するために、あえていくつかの野蛮な表現や文法崩れを散りばめた、とあなたに言ったというような言い訳はしないつもりだ。
apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et invito.
私の書いたものの中にそのようなものがあるなら、それは私の不注意によるものであり、本意ではない。
Latinum si perfecero, ad te mittam.
ラテン語版を完成させたら、あなたに送ろう。
tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur.
第三の詩を心待ちにしていなさい。 私自身による私への賛辞のジャンルが一つも抜かされることのないように。
hic tu cave dicas: τίσ πατέρ' αἰνήσει;
ここで「誰が父を褒めるのか」などと言ってはならない。
si est enim apud homines quicquam quod potius sit, laudetur, nos vituperemur qui non potius alia laudemus;
なぜなら、もし人々の間に勝るものがあるなら、それが称賛され、他のものを称賛しない私たちが非難されるべきだからである。
quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus.
もっとも、私たちが書いているこれらは、讃美の書ではなく、歴史的な記録なのであるが。
§1.19.11Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum.
弟のクィントゥスは手紙を通じて私に弁明しており、あなたについて誰に対しても不都合なことは何も言っていないと断言している。
verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda;
しかし、これらのことは私たちが直接会って、細心の注意と配慮をもって処理しなければならない。
tu modo nos revise aliquando.
ただ、いつか私たちを再び訪ねてくれ。
Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant.
このコッシニウスは、私がこの手紙を託した者だが、非常に善良で、軽薄でなく、あなたを愛している人物であり、あなたの手紙が私に知らせてくれた通りの人物であると思われた。
Idibus Martiis.
3月のイドゥス。