§1.19.1non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu.
私にあなたと同じくらいの余暇があるならば、というだけでなく、あなたがいつもするように短い手紙を送るつもりがあるだけでも、私は容易にあなたを凌駕し、手紙を書くことにおいてあなたよりはるかに頻繁であっただろう。
sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire.
しかし、私の極めて大きく信じられないほどの多忙さに加えて、私からの手紙はどれも、論題と中身なしにはあなたに届いてほしくないと思っているのだ。
et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam;
そこでまず、祖国を愛する市民にふさわしく、国家における状況がどのようなものであるかをあなたに説明しよう。
deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur.
次に、私たちは愛情においてあなたに最も近い存在であるから、あなたが知ることを望まないわけではないと思われる、私たち自身のことについても書くことにする。
§1.19.2atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur metus.
さて、現在の国家においては、ガリア戦争への恐れが最も大きく取り沙汰されている。
nam Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et Helvetii sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt.
というのも、私たちの「兄弟」であるハエドゥイ族が最近不覚を取り、ヘルウェティイ族が疑いなく武装して属州へ侵入を行っているからである。
senatus decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur, vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis coniungerent.
元老院は、執政官たちが二つのガリアを抽選で分担すること、徴兵が行われること、兵役免除が効力を持たないこと、そしてガリアの諸部族を訪れて彼らがヘルウェティイ族と手を結ばないよう尽力する権限を持った使節が派遣されることを決議した。
legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, τὸ, Lentulus Clodiani filius.
使節となったのは、クィントゥス・メテッルス・クレティクス、ルキウス・フラックス、そして、あの、クローディアヌスの息子レントゥルスである。
§1.19.3atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit.
そしてこの箇所で、元元老院議員たちの中で私の籤が最初に引かれたとき、満員の元老院が満場一致で私を市内に留めるべきだと決議したという事実を、私は見過ごすことができない。
hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae retineri videremur.
これと同じことが私の後にポンペイウスにも起こり、私たち二人がいわば国家の担保として留め置かれているかのように見えた。
quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur?
自分自身の家でこれほどの賛辞が生み出されているというのに、どうして他人が私に送る喝采を待ち望む必要があろうか。
§1.19.4urbanae autem res sic se habent.
さて、市内の情勢は以下の通りである。
agraria lex a Flavio tribuno pl.
農地法が、ポンペイウスを後押しとして、護民官フラウィウスによって激しく推進されていた。
vehementer agitabatur auctore Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem.
この法案は、提案の後押し者以外には、民衆に好まれる要素を何一つ持っていなかった。
ex hac ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L. Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam;
民衆集会の好意的な支持を得て、私はこの法案から、私人の不利益に関わるすべての条項を削除しようとしていた。 プブリウス・ムキウスとルキウス・カルプルニウスが執政官であったときに公有地であった土地を解放し、スッラの部下たちの所有権を承認し、スッラが土地を没収したものの分配しなかったウォラテッラエとアッレティウムの住民を彼らの所有地に留め置いた。
unam rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis vectigalibus per quinquennium reciperetur.
私はただ一つの計画、すなわち、今後5年間にわたって新たな税収から得られる予定の、この外部からの資金によって土地を買い取るという案だけは拒絶しなかった。
huic toti rationi agrariae senatus adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri;
この農地計画全体に元老院は反対していた。 ポンペイウスのために何らかの新たな権力が求められているのではないかと疑ったからである。
Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat.
しかし、ポンペイウスはこの法を可決させたいという願いに熱中していた。
ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones;
しかし私は、土地派の大きな感謝を得つつ、すべての私人の所有権を承認した。
is enim est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium;
というのも、あなた自身がよく知るように、私たちの支持基盤は富裕な人々からなっているからである。
populo autem et Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar.
その一方で、私は買い取り制度によって民衆とポンペイウスをも満足させていた(それも私は望んでいたことだからだ)。 この制度が慎重に確立されれば、市内の底辺層が掃き出され、イタリアの過疎地に入植が行われ得ると私は考えていた。
sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
しかし、この計画全体は戦争によって妨げられ、立ち消えになっていた。
Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit;
メテッルスは実に優れた執政官であり、私たちを非常に愛してくれている。
ille alter nihil ita est ut plane quid emerit nesciat.
しかし、あの一方の執政官はあまりにも無能で、自分が何を買ったのかさえ全く分かっていないほどだ。
§1.19.5haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere, Herennium quendam tribunum pl. , tribulem tuum sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse.
これが国家の状況である。 もっとも、あのヘレンニウスという護民官、つまりあなたと同じ部族の、実に極悪で貧しい男が、プブリウス・クローディウスを平民に転籍させる件についてすでに何度も働きかけ始めていることも、国事に関わるとあなたが思うならば別だが。
huic frequenter interceditur.
彼に対しては、しばしば拒否権が発動されている。
haec sunt, ut opinor, in re publica.
私の考えでは、国家における出来事は以上である。
§1.19.6ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda.
しかし私は、あの12月のノナエ以来、多くの者たちの嫉妬や敵意を伴うものではあったものの、ある卓越した不滅の栄光を手に入れてからというもの、同じだけの不屈の精神をもって国政に関わり、確立し引き受けたその尊厳を守ることをやめなかった。 しかし、第一にクローディウスの無罪判決によって裁判制度の軽薄さと脆弱さを見抜き、第二に、私自身からは引き離されなかったものの、私たちの徴税請負人たちが元老院から容易に切り離されるのを目にし、さらに富裕な人々、すなわちあなたの友人であるあの「魚の養殖池の持ち主たち」が、私に対してあからさまに嫉妬しているのを見た後、私は自分自身のために、より大きな勢力とより強固な庇護を求めねばならないと考えた。