Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §1.19.7-1.19.11

与庞培的修好及西基翁的债务事务

第 25 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提卡斯通报了他与庞培政治关系的改善、以及对先前怀有敌意的青年态度的缓和。随后他解释了阿提卡斯在西基翁债务问题的阻碍,并提及寄送自己用希腊语写成的回忆录,以及澄清弟弟昆图斯的事情。

§1.19.7itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur.
因此,首先,我促使那个对我们的功绩沉默了太久的庞培转变了态度,使他在元老院中不仅一次,而是多次且用极多的言辞,将这个帝国和全世界的得救归功于我;这对我个人来说倒不是那么重要(因为那些功绩既不至于暗昧到需要证明,也不至于可疑到需要赞美),但对国家而言却很重要,因为曾有一些不轨之徒认为,由于我们在这些事情上的分歧,我和庞培之间将会产生某种争执。
cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.
我与这个人在如此深厚的亲密关系中联合在一起,以至于我们两人在这一联合中,既能在自己的政治立场上得到更好的保护,又能在国家事务中更加稳固。
§1.19.8odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam; " νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν " ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.
此外,那些放纵而享乐的青年对我所激起的怨恨,已通过我的一种温和态度得到了平息,以至于他们现在都唯独敬重我一人;总之,现在我不再对任何人采取严厉的态度,但也没有任何迎合大众或放任自流的表现,而是将整套处事方法调和得恰到好处:一方面我对国家表现出坚定不移,另一方面由于善人的软弱、心怀恶意者的不公、以及不轨之徒对我的仇恨,我对自己的私人事务采取了某种警惕和细心,并且,尽管我们卷入了这些新的友谊之中,但其程度恰好使那个狡黠的西西里人埃庇卡摩斯经常在我耳边低语他那句著名的歌谣: “νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν” 我想,你已经看清了我这种处事和生活的某种轮廓。
§1.19.9de tuo autem negotio saepe ad me scribis.
至于你自己的事务,你经常写信给我。
cui mederi nunc non possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum auctoritate factum.
我们现在对此无能为力;因为那项元老院决议是在平议员们的极力赞同下、在我们这些有力议员毫无授权的情况下通过的。
nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum.
至于你看到我参与了决议的起草,你可以从该元老院决议本身了解到,当时提出的是另外一件事,而关于自由人民的这一条则是无故添加上去的。
et ita factum est a P. Servilio filio qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest.
这件事是由在最后发表意见的普布利乌斯·塞尔维利乌斯之子促成的,但在目前已无法更改。
itaque conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt.
因此,起初频繁举行的会议早已停止。
tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem.
不过,如果你通过你的甜言蜜语仍能从西基翁人那里榨出一些钱来,我希望你能让我知晓。
§1.19.10commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te.
我已经把我用希腊语撰写的执政官期回忆录寄给了你。
in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Panhormi Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et invito.
其中如果有什么在具有阿提卡教养的人看来不够希腊化或不够博学的地方,我可不会像卢库鲁斯在巴诺穆斯对你谈到他自己的历史著作时那样辩解——我想他是对你说了,为了更容易证明那是罗马人的作品,他才特意在其中夹杂了一些粗俗词句和语法错误;在我的作品中,如果有什么类似的东西,那也是在我不知情且非我所愿的情况下发生的。
Latinum si perfecero, ad te mittam.
如果我完成了拉丁语版,我会寄给你。
tertium poema exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur.
敬请期待第三首诗,以免我漏掉任何一种由我自己赞美我自己的体裁。
hic tu cave dicas: τίσ πατέρ' αἰνήσει;
在此你可别说:“谁会赞美自己的父亲呢?
si est enim apud homines quicquam quod potius sit, laudetur, nos vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ quae scribimus.
”因为如果在人间有什么更值得赞美的事情,就让它受到赞美吧,而我们这些不赞美别的事物的人则应当受到谴责;尽管我们所写的这些不是颂词,而是历史记录。
§1.19.11Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum.
弟弟昆图斯在信中向我申辩,并保证他从未对任何人说过关于你不妥的话。
verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda; tu modo nos revise aliquando.
但这些事情必须由我们当面以极大的细心和勤勉来处理;你只要找机会再来看看我们就行。
Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant.
替我带这封信的科西尼乌斯,在我看来是个极好的人,并不轻浮,而且很喜欢你,正如你的信中向我所宣称的那样。
Idibus Martiis.
三月望日。

词汇与语法注释

  1. §1.19.7ἀπιστεῖν: ἄρθρα — 无人称动词 interesse 的句法实例。此处表示相关主体时,未使用属格,而是使用了与人称代词相对应的物主形容词夺格阴性单数形式(mea, tua 等)。相比之下,与之对比的“国家”则按常规使用属格(rei publicae)表示。
  2. §1.19.8καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν — 由关联副词 ita 引导的多个结果 ut 从句并列与展开的复杂句式。ut 之后的 [1] praestem 与 [2] adhibeam 并列,随后又通过 [3] atque ita ... ut ... insusurret 进一步强化和重复了结果表达。这使得公私平衡以及围绕这一平衡的警惕心在单句中得到了完整展现。
  3. §1.19.9nam quod me esse ad scribendum vides — quod 从句位于主句之前,表示“至于……这一事实/关于……”(as to the fact that),起到引入话题的作用。'esse ad scribendum'(参与起草,即在元老院决议拟定时在场并署名)指的是当时官方决议程序中,重要议员作为见证人出席起草的过程。
  4. §1.19.10non dicam quod tibi ... Lucullus de suis historiis dixerat, se ... idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse — 紧跟在 non dicam 之后的复杂多重嵌套结构。quod 是关系代词,作 dixerat 的直接宾语;而 se ... dispersisse 则是作 dixerat 的宾语的“对格+不定式”结构(间接引语)。在此之中,quo facilius ... probaret 是表示目的的虚拟式从句。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §1.19.7-1.19.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:1.19.7-1.19.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。