Humanitext Reader

西塞罗 · 致阿提库斯书信集 §1.19.1-1.19.6

高卢局势与围绕土地法的政局纷争

第 24 段,共 461 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向阿提库斯说明了自己的近况及罗马的政局(包括高卢战争的威胁、使节的任命、元老院与庞培围绕弗拉维乌斯土地法的对立、克洛狄乌斯的动向),并吐露了自己需要寻找更稳固政治保障的想法。

§1.19.1non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam tu.
不仅如果我有像你那样多的闲暇,而且即使我愿意像你通常那样寄出如此简短的信件,我也能轻易超越你,在写信方面比你频繁得多。
sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire.
但在我极度且难以置信的忙碌之外,还要加上这一点:我不希望我写的任何一封信在没有主题和思想的情况下送到你手中。
et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur.
因此,首先,正如一个热爱祖国的公民理所应当的那样,我将向你阐明国家大事;其次,由于在爱戴上我们与你最为亲近,我们也将写一些关于我们自己的事情,我们认为你不会不想知道这些。
§1.19.2atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur metus.
而在国家事务中,目前最让人担忧的是对高卢战争的恐惧。
nam Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et Helvetii sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt.
因为我们的“兄弟”埃杜伊人最近打了一场败仗,而赫尔维蒂人毫无疑问正全副武装,向行省发起袭击。
senatus decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur, vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis coniungerent.
元老院已决议:执政官应抽签分管两个高卢,进行征兵,兵役豁免不予生效,派遣具有全权的大使前往高卢各城邦,并尽力阻止它们与赫尔维蒂人联合。
legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, τὸ, Lentulus Clodiani filius.
使节是奎因图斯·梅特路斯·克雷提库斯、路基乌斯·弗拉克苏斯,以及,那个,克洛迪亚努斯之子伦图鲁斯。
§1.19.3atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit.
在此处我不能忽略这一点,即当在执政官级议员中我的签第一个被抽中时,满座的元老院异口同声地决议应当将我留在城里。
hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae retineri videremur.
在我之后,同样的事情也发生在庞培身上,以至于我们两人似乎作为国家的人质而被留了下来。
quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur?
既然在自己家里就已经产生了这样的赞誉,我何必还期待别人对我的欢呼呢?
§1.19.4urbanae autem res sic se habent.
至于城里的局势则是这样的。
agraria lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem.
在庞培的支持下,平民护民官弗拉维乌斯正极力推动一项土地法;该法案除了其支持者之外,没有任何受民众欢迎的地方。
ex hac ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L. Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis vectigalibus per quinquennium reciperetur.
在公民大会的赞同支持下,我试图从该法案中删去所有涉及私人利益受损的条款;我解放了在普布利乌斯·穆基乌斯和路基乌斯·卡尔普尔尼乌斯任执政官时曾为公有的土地,确认了苏拉追随者们的占有权,保留了沃拉泰拉人和原阿雷蒂乌姆人的占有权(苏拉曾没收他们的土地但未予分配);我唯独没有拒绝一个方案,即用这笔将在五年内从新税收中获得的外部资金来购买土地。
huic toti rationi agrariae senatus adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri; Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat.
元老院反对这整套土地方案,怀疑这是在为庞培谋求某种新的权力;然而庞培则一心致力于通过这项法律。
ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium; populo autem et Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari posse arbitrabar.
然而我却极大地赢得了土地派的感激,确认了所有私人的所有权;因为如你所深知,我们的“军队”正是由这些富人组成的;另一方面,我也通过购买土地满足了民众和庞培(因为这也是我所希望的),我认为,如果审慎地建立起这一机制,既可以排空城市里的渣滓,又可以使意大利荒废的土地变得稠密。
sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
但由于战争的干扰,这整件事已经冷却了下来。
Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil ita est ut plane quid emerit nesciat.
梅特路斯确实是一位好执政官,并且非常爱戴我们;至于另外那一位,则完全无能到甚至说不清自己买下了什么。
§1.19.5haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere, Herennium quendam tribunum pl. , tribulem tuum sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse.
以上就是国家大事,除非你认为这也属于国家大事:某位名叫赫伦尼乌斯的平民护民官,你同部落的、实在是个卑劣且穷困潦倒的家伙,已经开始多次活动,试图将普布利乌斯·克洛狄乌斯转为平民。
huic frequenter interceditur.
他频繁地遭到阻挠。
haec sunt, ut opinor, in re publica.
在我看来,国家大事大致就是这些。
§1.19.6ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda.
然而我,自从在那年十二月的纳非日获得了那项虽伴随着嫉妒和众人的敌意、却超凡且不朽的荣耀以来,就一直未曾停止以同样高尚的心灵参与国政,并捍卫我所确立和承担的尊严;但后来,我首先从克洛狄乌斯被判无罪中看清了审判的轻浮与软弱,接着看到我们的税吏轻易地与元老院发生割裂(虽然他们并未与我本人断绝关系),再者看到那些富人们——我是指那些养鱼池的主人们,你的朋友们——毫不掩饰地嫉妒我们,于是我认为我必须为自己寻找某种更大的资源和更稳固的保障。

词汇与语法注释

  1. §1.19.2pugnam nuper malam pugnarunt — 由不及物动词‘pugnare’及其同源名词‘pugna’构成的“同族宾格”句式。带有形容词‘malam’,表示“打了一场糟糕的仗”(即遭遇惨败)。
  2. §1.19.2τὸ — 拉丁文文本中插入的希腊语冠词。在此处用于人名(Lentulus)之前,起到一种带有讽刺意味的停顿或指代效果,类似于“那个、所谓的”。
  3. §1.19.4nihil ita est ut plane quid emerit nesciat — 将另一位执政官阿夫拉尼乌斯的无能描述为‘nihil’(无能之辈/无足轻重的事物),后接结果子句(ut... nesciat)。这是一种极具讽刺意味的表达,意为他无能透顶,甚至说不清自己买下了什么(暗指他为了获得执政官职位而支付的贿选资金)。
  4. §1.19.6Nonarum illarum Decembrium — 修饰名词‘gloria’(荣耀)的“定义属格”(或“同格属格”),指代公元前63年12月5日(纳非日)的事件。当时西塞罗作为执政官处决了喀提林阴谋分子,获得了他作为国家拯救者的最高荣耀。

引用这一段

西塞罗, 致阿提库斯书信集 §1.19.1-1.19.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.humanitext-lat1:1.19.1-1.19.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。