§9.23.1Here veni in Cumanum, cras ad te fortasse;
昨日私はクマエの別荘に着いた。 明日はおそらく君のところへ行くだろう。
sed cum certum sciam, faciam te paulo ante certiorem;
だが、はっきりとした予定が分かったら、少し前に君に知らせよう。
etsi M. Caeparius, cum mihi in silva gallinaria obviam venisset quaesissemque quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus laborares.
もっとも、マルクス・カエパリウスがガッリナリアの森で私に出くわしたとき、君がどうしているか私が尋ねたところ、君が足を痛めて寝込んでいると言っていたのだが。
tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut et viderem te et viserem et cenarem etiam;
私は当然、そうすべきであるように心を痛めたが、それでも君に会い、見舞い、そして食事も共にするために、君のところへ行くことに決めた。
non enim arbitror cocum etiam te arthriticum habere.
というのも、君の料理人までもが痛風にかかっているとは私は思わないからだ。
exspecta igitur hospitem cum minime edacem tum inimicum cenis sumptuosis.
それゆえ、極めて少食であるばかりか、豪華な馳走を嫌う客人を待っているがよい。