§6.14.1me scito omnem meum laborem omnem operam, curam, studium in tua salute consumere.
私が私のすべての労苦、すべての尽力、配慮、熱意をあなたの安全のために費やしていると知ってください。
nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque te summa benevolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum me patitur offici erga te studique munus aut tempus praetermittere.
なぜなら、私は常にあなたを最も愛してきましたが、それだけでなく、あなたと同じように最大の好意をもって私が抱きしめてきたあなたの兄弟たちの、比類なき敬愛と兄弟愛が、あなたに対する義務と熱意のいかなる務めも、またいかなる機会も、私がこれを見過ごすことを許さないからです。
sed quae faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere;
しかし、私があなたのために何をしており、また何をしたかについては、私の手紙からよりも彼らの手紙からあなたが知ることを私は望みます。
quid autem sperem aut confidam et exploratum habeam de salute tua, id tibi a me declarari volo.
しかし、私があなたの安全について何を望み、確信し、また確実なものとして持っているかについては、それを私があなたに表明したいのです。
nam si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus semperque magis adversos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum et, si hoc vitiumst; eo me non carere. confiteor.
というのも、もし重大で危険な事態において、常に状況の好転を期待するよりもむしろ逆境の結末を恐れるような臆病な者がいるとすれば、それこそが私であり、もしこれが欠点であるなら、私は自分がそれから免れていないことを告白するからです。
§6.14.2ego idem tamen cum a. d. v K. intercalaris priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad Caesarem atque omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus quae causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis et vultu, ex multis praeterea signis, quae facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi ut mihi tua salus dubia non esset.
それにもかかわらず、同じこの私が、あなたの兄弟たちの求めによって、前インターカラリス月朔日の五日前の朝、カエサルのもとに参上し、彼に近づき面会することのあらゆる不名誉と煩わしさに耐えたとき、あなたの兄弟たちや親族が彼の足元にひれ伏し、私がその原因とあなたの状況が要求することを述べたとき、私は、本当に穏やかで寛大であったカエサルの言葉からだけでなく、その目や表情、さらには書くことよりも見抜くことの方が容易であった多くの兆候から、私にとってあなたの安全は疑い得ないものであるという確信を持って、そこを立ち去ったのです。
§6.14.3quam ob rem fac animo magno fortique sis et, si turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras.
それゆえ、大いなる勇敢な心を持つようにしてください。 そして、もしあなたが極めて不穏な状況を賢明に耐え忍んでいたのであれば、より穏やかな状況を喜んで受け入れるように。
ego tamen tuis rebus sic adero ut difficillimis neque Caesari solum sed etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse cognovi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime,supplicabo.
しかし私は、あなたの状況が極めて困難であるかのように、あなたの事柄に立ち会うつもりであり、これまでしてきたように、カエサルに対してだけでなく、私が自分にとって極めて親しい者たちであると知っている彼のすべての友人たちに対しても、あなたのために、この上なく喜んで懇願するつもりです。
vale.
お元気で。