§3.10.9vicerim? quod si id est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat utilius, quid commodis meis aptius quam hominis nobilissimi atque honoratissimi coniunctio, cuius opes, ingenium, liberi, adfines, propinqui mihi magno vel ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum.
上回ったでしょうか。 しかし、もしすべてのことを自分の利益へと関連付けることが、最も狡猾な人の特徴であるとするならば、一体全体私にとって、最も高貴で最も名誉ある人との結びつき、その人の富、才能、子供たち、親族、親戚が私にとって大いなる栄誉や防壁となり得るような人との結びつき以上に、何がより有益であり、私の利益により適していたでしょうか。 しかし、私はあなたの友情を求めるにあたって、これらすべてのことを何らかの狡猾さによってではなく、むしろある種の知恵によって追求したのです。
quid? illa vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt, studiorum similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis societas, litterae interiores! atque haec domestica;
何ですって? 私がこの上なく喜んで縛られているあの絆、すなわち学問の類似性、交際の心地よさ、人生と暮らしの楽しさ、語らいの共有、より深い教養は、どれほど大きいことでしょう! そしてこれらは家庭内のことです。
quid illa tandem popularia, reditus inlustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdota collegium, in quo non modo amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne coptari quidem sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus?
では、一体全体あの公の事柄、すなわち、不注意によってであっても不実の疑いなしには誤り得ないあの輝かしい和解、また、私たちの先祖の間で、友情が侵害されることが神法に反していただけでなく、同僚の誰かに対して敵対的である神官を協任することさえ許されなかった、あの最も尊厳ある神官会の会員であることは、どうでしょうか。
§3.10.10quae ut omittam tam multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit aut debuit quanti ego Cn.
これらの非常に多く、かつ重大な事柄は措くとして、誰がかつて誰かを、私があなたの娘の義父であるグナエウス・ポンペイウスを重んじたほどに、重んじたでしょうか。
Pompeium, socerum tuae filiae? etenim si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?.
あるいは重んじ得たでしょうか、重んじるべきだったでしょうか。 実際、もし功績が価値を持つならば、私は祖国、子供たち、安全、尊厳、そして私自身を彼によって取り戻されたと考えています。 もし交際の心地よさが価値を持つならば、私たちの国家において、これほど緊密な執政官経験者同士の友情がかつてあったでしょうか。
si illa amoris atque offici signa, quid mihi ille non commisit, quid non mecum communicavit, quid de se in senatu, cum ipse abesset, per quemquam agi maluit, quibus ille me rebus non ornatissimum voluit amplissime, qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam pro Milone adversantem interdum actionibus suis, quo studio providit, ne quae me illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis denique texit suis? quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet.
もしあの大いなる愛と義務の証しが価値を持つならば、彼は私に何を委ねなかったでしょうか、何を私と共有しなかったでしょうか、彼自身が不在の時、元老院において、私以外の誰かによって自らの事柄が扱われることを望んだでしょうか。 彼はどのような事柄において、私を最大限に最も名誉ある状態に置くことを望まなかったでしょうか。 最後に、私がミロのために、時に彼の政策に反対して闘ったとき、彼は何という寛容さ、何という人間性をもってそれを受け入れ、また自らの計画、権威、長年の武器によって私を保護したとき、あの時期の憎悪が私に及ばないように、どのような熱意をもって配慮してくれたでしょうか。 そしてそれらの時期において、彼にはこのような重厚さ、このような精神の高さがあり、あなたが使節たちに対して行ったように、どこかのフリュギア人やリュカオニア人の言葉を信じることはおろか、私に関する最高の人々の悪意ある噂さえ信じることはありませんでした。
huius igitur filius cum sit gener tuus, cumque, praeter hanc coniunctionem adfinitatis quam sis Cn.
彼の息子があなたの娘婿であり、この姻戚関係に加えて、あなたがグナエウス・ポンペイウスにとってどれほど愛され、どれほど心地よい存在であるかを私が理解している以上、私はあなたに対して一体どのような気持ちでいるべきでしょうか。
Pompeio carus quamque iucundus, intellegam, quo tandem animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus, etiam si tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem.
とりわけ彼が私に、たとえ私が、自らが極めて親しい友人であるあなたに対して敵であったとしても、和らげられ、私に対してこれほどの功績のあるその男の意志と指図へと私自身を完全に向け変えるような、そのような手紙を送ってきたのですから。
§3.10.11sed haec hactenus;
しかし、これらはここまでにしましょう。
pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt.
というのも、必要以上に多くの言葉で書かれてしまったかもしれないからです。
nunc ea, quae a me profecta quaeque instituta sunt cognosce atque haec agimus et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo.
さて、私から発せられ、また始められた事柄を知ってください。 そして、私たちはこれらのことを、あなたの危機のためというよりは、むしろあなたの尊厳のために行っているし、今後もより一層行うつもりです。
te enim, ut spero, propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi summique consili, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te agimus, cogitanda esse censeo.
実際、私が望むように、近いうちにあなたが監察官に就任したという知らせを聞くことになるでしょう。 その政務官の職務は、最大の気概と最高の思慮を要するものであり、私たちがあなたについて行っているこれらの事柄よりも、あなた自身によってより入念に、かつ正確に考え抜かれるべきであると私は考えます。