§15.4.8Cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita tempus ferret, subvenirem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi.
そして、もし時勢が許せば両方の属州を救援するという意図を持って私が到着したとき、私がすでにそれ以前に両属州にとって極めて重要であると固く決意していたこと、すなわちアマヌス山を平定し、この山から恒常的な敵を排除することを実行し続けました。
Cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. iiii Id. Oct. , cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. iii Id. Oct.
そして、私がその山から立ち去りキリキアの他の地域を目指すふりをし、アマヌスから1日の道のりだけ離れてエピファネイアの近くに陣営を設営した後、10月12日の夕暮れ時、軽装の軍隊を率いて、10月13日の夜明けにアマヌス山に登るように夜間に進軍しました。
, cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga,
そしてコホルスと補助兵を分配し、ある部隊を私のほかに副官である弟クィントゥスが、別の部隊を副官ガイウス・ポンプティヌスが、残りを副官マルクス・アンネイウスとルキウス・トゥッリウスが指揮し、予期していなかった彼らの大半を急襲しました。 彼らは退路を断たれ、殺されるか捕らえられました。
§15.4.9Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus.
そして、村のようではなく都市の規模であり、アマヌスの首都であったエラーナを、同様にセピュラとコンモリスを、ポンプティヌスがアマヌスのその部分を保持して敵が激しくかつ長く抵抗する中、夜明け前から昼の第10時まで戦って、敵の大部分を殺戮した上で占領し、武力で奪取した多くの砦に火を放ちました。
his rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud aras Alexandri quadriduum et in reliquus Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus.
これらのことがこのように成し遂げられた後、私たちはアマヌス山の麓、アレクサンドロスの祭壇の近くに4日間陣営を構え、その全時間を、アマヌスの残りの部分の掃討と、その山の私の属州に属する部分の田野を荒廃させることに費やしました。
§15.4.10confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi.
これらのことを完了したのち、私は「自由キリキア人」の町ピンデニッススへと軍隊を導きました。
quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque incoleretur qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum adventum acerrime exspectarent, ad existimationem imperi pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur.
この町は極めて高く防備の堅い場所にあり、かつて王たちにさえ一度も従ったことのない人々が住んでおり、彼らは逃亡者たちを受け入れ、パルティア人の到来を熱烈に待ち望んでいたので、私は彼らの不敵さを鎮めることが帝国の威信に関わると考えました。 それによって、私たちの支配に好意的でない他の者たちの戦意もより容易にくじかれるようにするためです。
vallo et fossa circumdedi, sex castellis castrisque maximis saepsi, aggere, vinus, turribus oppugnavi ususque tormentis multis, multis sagittarus magno labore meo sine ulla molestia sumptuve sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam pervenirent.
私はこれを土塁と堀で囲み、六つの砦と極めて大きな陣営で包囲し、攻城堤、ブドウ棚形遮蔽、攻城塔で攻撃し、多くの投石機、多くの弓兵を用いて、私の多大な労力と同盟者たちのいかなる迷惑も負担もなしに、57日目にこれを完成させました。 それにより、町のすべての部分が破壊されるか放火されて、追い詰められた彼らは私の支配下に入りました。
his erant finitimi pari scelere et audacia Tebarani.
これらに隣接していたのが、同様の邪悪さと大胆さを備えたテバラニ族でした。
ab iis Pindenisso capto obsides accepi;
ピンデニッススを占領したのち、私は彼らから人質を受け取りました。
exercitum in hiberna dimisi; Quintum fratrem negotio praeposui ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus conlocaretur.
そして軍隊を冬営地に送り、占領されたか、あるいは十分に平定されていない村々に軍隊が配置されるよう、弟クィントゥスにその実務を委ねました。
§15.4.11nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum, relatum sit me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto.
さて、私はあなたにこのように確信していただきたいのです。 もしこれらの事柄について元老院に報告がなされた場合、あなたがご自身の意見によって私の名誉を認めてくださるなら、私は自分に最高の賛辞が与えられたとみなすだろう、と。 そして、このような事柄については極めて厳格な人々であっても懇願し、また懇願されるのが常であることを知ってはいますが、私はあなたに懇願するよりもむしろ、注意を促すべきであると考えています。
tu es enim is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum extulisti;
なぜなら、あなたはご自身の意見によって私を極めてしばしば飾り、元老院や民会において、演説、公言、そして最高の称賛をもって私を天まで高めてくださった方だからです。
cuius ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia adsequi me arbitrarer;
私はあなたの言葉の重みが常に極めて大きいと考えてきたので、私の賛辞に結びつけられたあなたの一言だけで、私はすべてを手に入れたとみなすほどでした。
te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res quas is consul in urbe gessisset;
最後に、私はあなたが、ある極めて著名で優れた人物に対して感謝祭を議決しなかったとき、彼が執政官として市内で成し遂げた事柄のために報告がなされたのであれば議決するだろう、と言ったのを覚えています。
tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p.
それに対し、同じあなたが、トガをまとった私に対して感謝祭を議決されました。
bene gesta sed ut nemini re p. conservata.
それは多くの人に対してなされたように「国家が首尾よく運営されたことに対して」ではなく、いかなる人に対してもなされたことのない「国家が保存されたことに対して」でした。
§15.4.12Mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris.
私は以下のことを言わずにおきます。 あなたが私に対する嫉妬、危険、そして私のすべての嵐を引き受けてくださり、もし私が許したなら、さらに多くのものを引き受ける用意が十二分にあったこと、そして最後に、私の敵をあなたの敵とみなしてくださり、あなたが私をどれほど重んじているかを私が容易に理解したとき、元老院でミロの弁護に際して彼の破滅を承認してくださったことを。
A me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim id non facit?), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.
他方、私からは以下のことが差し出されましたが、私はこれを恩恵としてではなく、真実の証言および評価として位置づけています。 すなわち、私はあなたの極めて卓越した徳行を沈黙のうちに称賛するのではなく(誰がそうしないでしょうか? )、私のすべての演説、意見表明、裁判、ギリシア語やラテン語によるすべての著作、そして最後に私のすべての多様な書簡において、私たちが目にした人々だけでなく、私たちが聞いたことのあるすべての人々よりもあなたを優先してきたことです。