§15.4.13quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem.
あなたは、なぜ私が元老院からのこのいくらかの感謝や名誉をこれほど高く評価するのか、と問うかもしれません。
agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna.
今や、私たちの共通の学問、互いの義務、最大の友情、そして父親以来の絆にもふさわしく、あなたと親しく語りましょう。
si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire videor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum.
もし、本性によって、また、私自身が感じているように、理性と教えによって、空虚な賛辞や大衆の噂から、かつて誰よりも遠く離れていた者がいたとすれば、私はまさしくその者です。
Testis est consulatus meus, in quo sicut in reliqua vita fateor ea me studiose secutum ex quibus vera gloria is nasci posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putavi expetendam.
私の執政官職がその証人です。 そこにおいて、私は残りの人生と同じように、真の栄光が生じうるような事柄を熱心に追求したことを認めますが、栄光そのものはそれ自体として決して求められるべきだとは思いませんでした。
itaque et provinciam ornatam et spem non dubiam triumphi neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non appetivi;
それゆえ、私は整えられた属州も、凱旋式の確実な希望をも無視し、最後に神官職も、あなたが考えておられるように、得ることは極めて容易であったにもかかわらず、求めませんでした。
idem post iniuriam acceptam, quam tu rei p. calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique R de me iudicia intercedere.
その同じ私が、受けた不正の後――それをあなたは常に国家の災厄と呼び、私にとっては災厄であるどころか栄光であると呼びますが――、元老院とローマ市民による私に関する極めて名誉ある決議がなされるように努めました。
itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim nunc mihi expetendum puto.
それゆえ、以前は無視していたアウグルに後になってなることを望みましたし、かつては無視していた、元老院によって軍功に対して与えられるのが常であるあの名誉を、今や求めるべきだと考えています。
§15.4.14huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum videbitur sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint.
この私の望み――そこには不正の傷を癒やそうとするいくらかの強い憧れが含まれているのですが――にあなたが好意を寄せ、援助者となってくださるよう、少し前に私は頼まないと否定したばかりですが、強くあなたに懇願します。 ただしそれは、私が成し遂げたこのいくらかの事柄が、貧弱で軽蔑すべきものと見なされず、多くの者が決してこれに及ばない事柄によって元老院から最高の栄誉を獲得したような、そのような規模と性質のものと見なされる場合に限ります。
equidem etiam illud mihi animum advertisse videor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam res gestas quam mores instituta atque vitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus.
実のところ、私は次のことにも気づいたように思われます(私があなたの話をどれほど注意深く聴くのが常であるか、あなたはご存じでしょうから)。 すなわち、あなたは名誉を与えるか変えないかにおいて、将軍たちの業績そのものよりも、その品性、方針、そして生き方に注目されるのが常であるということです。
quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam.
もしあなたが私の件においてこのことを考慮してくださるなら、私が弱体な軍隊を率いて、最大の戦争の恐怖に対して、最も強固な防壁として、公平さと自制を持っていたことを見出すでしょう。
his ego subsidiis ea sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque novarum rerum exspectatione suspensos ad veteris imperi benevolentiam traducerem.
これらの助けによって、私はいかなる軍団を以てしても達成できなかったであろうこと、すなわち、最も疎遠であった同盟者たちを最も親しい友とし、最も不誠実であった者たちを最も忠実な者とし、新体制への期待で宙に浮いていた彼らの心を、古くからの帝国の好意へと連れ戻すということを達成したのです。
§15.4.15sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur.
しかし、私自身についてあまりに多くを語りすぎました。 特に、すべての同盟者たちの不満がその人一人によって聴かれるあなたに対しては。
cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant;
あなたは、私の統治方針によって自らが回復したと考えている人々から、そのことを知るでしょう。
cumque omnes uno is prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius.
そして、彼ら全員がほぼ一致して、あなたの前で私について、私にとって最も望ましい事柄を公言するとき、特にあなたの二つの被保護者であるキプロス島とカッパドキア王国が、あなたと私について語るでしょう。 また、あなた一人のみと最も密接に結びついているデイオタルス王もそうすると思います。
quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare.
もしこれらのことがさらに偉大であり、すべての時代において、敵の軍勢に打ち勝つ者よりも、自らの欲望に打ち勝つ者の方が少なく発見されるのであれば、あなたが軍功に、これらより稀でより困難な種類の徳を結びつけるとき、まさにそれらの業績をも、より正当でより偉大なものであるとみなすことこそ、まさにあなたのなすべきことです。
§15.4.16extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum.
最後のことは、私が自分の懇願に自信がないかのように、あなたに対して哲学を代理人として送ることです。 人生において哲学より私にとって大切なものはかつてなく、人類に対しても神々から与えられたこれより大きな贈り物はほかにありません。
haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem p. atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude;
したがって、この私とあなたの共通のものであり、私たちが幼少期から専念し縛り付けられてきた、私たちの学問と技術の結びつき――それによって、私たちほぼ二人だけが、ある人々には余暇や怠惰のものに見えるあの真の古代の哲学を、広場へ、国家へと、そしてほとんど戦列そのものへと導き入れたのですが――、これが私の名誉についてあなたに働きかけているのです。
cui negari a Catone fas esse non puto.
カトによってこれが拒絶されることは、神意に反すると私は考えます。
quam ob rem tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate & tua tum benevolentia erga me mihi quod maxime cupierim contigisse.
それゆえ、もし私の手紙に基づいて、あなたの意見によって私に名誉が与えられるならば、私は、あなたの権威と私への好意の両方によって、私が最も望んでいたことが私に実現したとみなすであろう、と確信していただきたいのです。