§15.4.8Cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita tempus ferret, subvenirem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi.
我怀着在时势允许的情况下救援两属州的意图来到这里,随后便着手执行我先前已坚决认定对两属州都极有重要意义的事情,即平定阿马努斯山并从该山清除恒常的敌人。
Cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. iiii Id. Oct. , cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. iii Id. Oct.
我假装离开该山并前往基利家的其他地方,当我离开阿马努斯仅一日路程并在埃皮法尼亚附近安营扎寨后,在十月十二日黄昏降临时,我率领轻装军队在夜间行军,以便在十月十三日黎明时登上阿马努斯山。
, cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque nec opinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga,
在分配了步兵大队和辅助部队之后——由我的弟弟、副官クィントゥス与我一同指挥一部分,副官ガイウス・ポンプティヌス指挥另一部分,其余由副官マルクス・アンネイウス和ルキウス・トゥッリウス指挥——我们袭击了大多数毫无防备的敌人;他们因退路被截断而被杀或被俘。
§15.4.9Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei x magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta complura $(9) incendimus.
至于エラーナ,它不像是一个村庄,而是具有城市的规模,是阿马努斯的首府,还有セピュラ和コンモリス,在波ンプティヌス控制阿马努斯该部分且敌人进行激烈而持久抵抗的情况下,我们从黎明前一直战斗到白昼第十时,在歼灭了大量敌人后占领了它们,并放火烧毁了数个武力夺取的堡垒。
his rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud aras Alexandri quadriduum et in reliquus Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus.
这些事情如此完成后,我们在阿马努斯山麓、亚历山大祭坛附近驻营了四天,将全部时间用于清除阿马努斯的其余部分以及践踏该山属于我属州部分的田野。
§15.4.10confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi.
完成这些事情后,我将军队带到了自由基利家人的城镇ピンデニッスス。
quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque incoleretur qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum adventum acerrime exspectarent, ad existimationem imperi pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur.
由于该城镇地处极高且防备坚固之处,且居住着从未服从过任何国王的人们,他们收留逃亡者并极力期盼巴特亚人的到来,因此我认为压制他们的狂妄关系到帝国的威信,以便更容易摧毁其他对我们帝国怀有敌意之人的斗志。
vallo et fossa circumdedi, sex castellis castrisque maximis saepsi, aggere, vinus, turribus oppugnavi ususque tormentis multis, multis sagittarus magno labore meo sine ulla molestia sumptuve sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam pervenirent.
我用土垒和战壕将其包围,用六个堡垒和极大的营地将其困住,用攻城堤、遮蔽棚和攻城塔进行攻击,并使用了许多投石机和许多弓箭手。 在我的巨大努力下,且没有给盟友带来任何麻烦或开支,我在第五十七天完成了这件事,以至于城镇的所有部分都被摧毁或烧毁,他们被迫屈服于我的权力之下。
his erant finitimi pari scelere et audacia Tebarani.
与他们相邻的是同样邪恶和狂妄的テバラニ族。
ab iis Pindenisso capto obsides accepi; exercitum in hiberna dimisi; Quintum fratrem negotio praeposui ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus conlocaretur.
在攻克ピンデニッスス后,我从他们那里接受了人质;将军队遣散至冬营;我派弟弟クィントゥス负责此项事务,以便将军队安置在已被攻占或尚未完全平定的村庄中。
§15.4.11nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum, relatum sit me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto.
现在,我希望你确信这一点:如果将这些事情提交给元老院,而你用你的意见赞同了我的荣誉,我将认为我得到了最高的赞誉;虽然我知道在这样的事情上,即使是极其德高望重的人也常常既请求别人也被别人请求,但我认为我应该提醒你,而不是恳求你。
tu es enim is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum extulisti; cuius ego semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia adsequi me arbitrarer;
因为你正是那位经常用你的意见来荣耀我的人,你在元老院和公民大会上用演说、宣扬和至高的赞美将我捧上了天;我一直认为你的话语分量极大,以至于我认为只要你的一句话与对我的赞扬结合在一起,我就获得了一切。
te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si referretur ob eas res quas is consul in urbe gessisset; tu idem mihi supplicationem decrevisti togato non ut multis re p. bene gesta sed ut nemini re p. conservata.
最后,我记得当你拒绝为一个极其著名和优秀的人决定举行感谢祭时,你说如果是因为他作为执政官在城内所做的功绩而提交报告的话,你会决定的;而同样的你,却为身穿托加平民装束的我决定了感谢祭,这不像对许多人那样是因为“国家治理得好”,而是像没有对任何人做过的那样是因为“国家得到了保存”。
§15.4.12Mitto quod invidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris.
我且不提你曾承担了怨恨、危险以及我所有的风暴,并且如果你允许的话,你甚至更愿意承担更多;我也不提你最终将我的敌人视为你的敌人,当你轻易理解你对我有多么重视时,你甚至在元老院为米罗辩护时赞同了他的毁灭。
A me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim id non facit?), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.
而我这边则做出了这些,我并不把这看作是恩惠,而是看作真实的证言和评价:我没有在沉默中赞赏你那极其卓越的美德(因为谁不这样做呢? ),而是在我所有的演说、发表的意见、进行的辩护、所有希腊语和拉丁语的著作中,总之在我所有丰富多样的书信中,不仅将你置于我们所见过的人之上,而且置于所有我们所听说过的人之上。