Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §15.4.13-15.4.16

追求荣誉的缘由与向卡托的恳请

第 373 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向卡托坦陈了自己为了治愈过去流亡伤痛而追求元老院荣誉的心境,并通过强调自己公正的属州治理成果以及两人共同的哲学纽带,恳请卡托给予支持。

§15.4.13quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem.
你或许会问,我为何如此高度重视元老院给予我的这点微不足道的祝贺与荣誉。
agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna.
现在让我与你像亲友般交谈,这既符合我们共同的学识、彼此的义务、最深厚的友谊,也符合我们父辈以来的亲密关系。
si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire videor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum.
如果曾有任何人,无论是在天性上,还是(正如我自认为所感受到的)在理性与哲学上,都远离虚荣的赞美和大众的议论,那么那个人必定是我。
Testis est consulatus meus, in quo sicut in reliqua vita fateor ea me studiose secutum ex quibus vera gloria is nasci posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putavi expetendam.
我的执政官任期就是明证,在此期间,正如在我余下的生命中一样,我承认自己热切追求了那些能产生真正荣耀的事物,但我从未认为荣耀本身是值得为了自身而追求的。
itaque et provinciam ornatam et spem non dubiam triumphi neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non appetivi;
因此,我既放弃了装备齐全的属州,也放弃了稳操胜券的凯旋式希望;最后,尽管正如我认为你所评判的那样,我并非极难获得神官职位,但我并没有去追求它。
idem post iniuriam acceptam, quam tu rei p. calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique R de me iudicia intercedere.
然而,同一个我,在遭受了你始终称为“国家灾难”——而对我而言不仅不是灾难反而是荣耀——的冤屈之后,我努力争取让元老院和罗马人民对我的极具尊荣的决议得以通过。
itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim nunc mihi expetendum puto.
因此,我后来既渴望成为我以前所忽视的占卜官,也认为如今自己应该去追求那项由元老院因军事功绩而照例授予、且曾被我忽视的荣誉。
§15.4.14huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum videbitur sed tale atque tantum, ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint.
对于我的这一心愿——其中包含着某种治愈冤屈伤口的强烈渴望——我极力请求你予以支持并成为我的助手,虽然不久前我还说我不会请求,但我的请求是在以下前提下的:如果我所做出的这点微不足道的成绩不至于显得贫乏和可鄙,而是具有这样的规模与性质,以至于许多人在绝不相等的功绩下,也从元老院获得了最高的荣誉。
equidem etiam illud mihi animum advertisse videor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam res gestas quam mores instituta atque vitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus.
事实上,我自己似乎也注意到了这一点(因为你深知我是多么专注地聆听你的教诲):在授予或不授予荣誉时,你往往不仅看将领们的功绩,更看他们的品格、施政方针和生活。
quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam.
如果你在我的案件中考虑到这一点,你会发现,在军队虚弱、面临极大战争恐惧的情况下,我最坚固的防线乃是公正与自制。
his ego subsidiis ea sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque novarum rerum exspectatione suspensos ad veteris imperi benevolentiam traducerem.
依靠这些支持,我取得了任何军团都无法取得的成果:使最疏远的盟友变得最亲密,使最不忠诚的盟友变得最坚定,并将他们因期待变革而悬而不定的心,拉回到对古老帝国的好意中。
§15.4.15sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur.
但我对自己说得太多了,尤其是对你——唯有你倾听所有盟友的诉苦。
cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant; cumque omnes uno is prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius.
你将从那些认为因我的施政方针而重获新生的人那里了解到这一点;当他们几乎异口同声地在你面前宣扬那些对我而言最向往的赞誉时,你的两个最大的保护地,即塞浦路斯岛和卡帕多西亚王国,也会与你谈论我,我想还有唯独与你关系最密切的德尤塔鲁斯国王。
quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare.
如果这些品质甚至更为伟大,且在所有时代中,被发现战胜自己欲望的人比战胜敌人军队的人更为稀少,那么,当你将这些更罕见、更艰难的德行与军事功绩结合起来时,认为这些功绩本身也更为公正和伟大,这无疑是你的本分。
§15.4.16extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis munus ullum est datum.
最后一件事是,仿佛对自己的请求缺乏信心一样,我向你搬出哲学作为代理人。 在我的生命中,从未有任何事物比哲学对我而言更为珍贵,神灵也从未赐予人类比这更伟大的礼物。
haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem p. atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude; cui negari a Catone fas esse non puto.
因此,这一你我共有的、我们在学业和艺术上的伙伴关系——我们自幼便致力于此并受其约束,几乎只有我们两人,将那在某些人看来属于闲暇和怠惰的、真正而古老的哲学,引入了广场、国家,甚至几乎引入了战场本身——它正在为了我的荣誉向你游说;我认为卡托是绝不应该拒绝它的。
quam ob rem tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate & tua tum benevolentia erga me mihi quod maxime cupierim contigisse.
因此,我希望你确信:如果元老院根据我的信函、由于你的提议而授予我荣誉,我将认为,由于你的权威以及你对我的好意,我最渴望的事情已经实现在我身上了。

词汇与语法注释

  1. 15.4.13si quisquam — 词组 `si quisquam`(如果有人……)带有强烈的否定暗示,意为“即使真的有人曾是如此(尽管或许根本没有),我必定是那个人”。
  2. 15.4.13studui quam ornatissima senatus populique R de me iudicia intercedere — 此处在 `studui`(我努力争取)之后使用了宾格加不定式结构(对格不定式),其中 `iudicia`(决议)作主语,`intercedere`(下达)为不定式。
  3. 15.4.14sed ita, si — 这是限制条件的惯用表达,意为“但仅在此种情况下,如果……”。它限定了主句 `vehementer te rogo`(我极力请求你)的适用范围。
  4. 15.4.15est profecto tuum — 动词 `est` 结合物主代词中性单数(或属格)表示“是某人的本分/责任”。此处与作主语的不定式 `putare`(认为)连用,意为“认为……这无疑是你的本分”。
  5. 15.4.16ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te adlegem — `ut` 引导的从句充当名词性从句(说明性 ut 从句),用以具体解释主语 `extremum illud`(最后一件事)的内容。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §15.4.13-15.4.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:15.4.13-15.4.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。