§15.3.1Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium a. d. iii AS Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.
9月1日の3日前(8月30日)に、コマゲネのアンティオコスから派遣された使節たちがイコニウムの近くの私の陣営にやって来て、パルティア王の息子(彼にはアルメニア王の姉妹が嫁いでいました)が、パルティアの極めて大きな軍勢と、さらにそれ以外にも多くの諸民族からなる大部隊を率いてユーフラテス川に到着し、すでにユーフラテス川を渡り始めていること、そしてアルメニア王がカッパドキアに攻撃を仕掛けるつもりであると言われていることを、私に報告したとき、私は私たちの親密な関係に鑑み、このことをあなたに書き送るべきだと考えました。
§15.3.2publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos. , qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam pervenisse;
公的な形では、二つの理由から私は何も書きませんでした。 その一つは、コマゲネの王自身が元老院に直ちに使者と書簡を送ったと使節たちが言っていたからであり、もう一つは、8月13日頃にエフェソスから船でシリアに向けて出発した前執政官マルクス・ビブルスが、順風に恵まれたはずなので、すでに自身の属州に到着していると考えたからです。
cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam.
彼の書簡によって、より確実なすべての情報が元老院に届けられるだろうと私は考えていました。
mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus.
私としては、このような事態において、またこれほど大きな戦争においては、軍勢や資力によっては辛うじてしか保持できないものを、私たちの穏和さと自制、そして同盟者たちの忠誠によって保持することを最大の関心事としています。
tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.
あなたには、いつものように、不在の私たちを愛し、守っていただきたいと望みます。