Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §15.3.1-15.3.2

科马基尼使节的急报与防卫决心

第 370 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗在私信中告知,据科马基尼使节透露,帕提亚军队已抵达幼发拉底河,且亚美尼亚国王意图入侵卡帕多西亚。他解释了未发送官方报告的原因,并表达了通过温和统治和盟友忠诚维持秩序的决心。

§15.3.1Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium a. d. iii AS Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.
当科马基尼的安条克派遣给我的使节于九月朔日的三日前(八月三十日)来到我位于以哥念附近的营地,并向我报告说:巴特亚国王之子(亚美尼亚国王的姐妹已嫁于他)已率领巴特亚的极庞大军队以及许多其他民族的大批人马抵达幼发拉底河,并已开始渡河,且据说亚美尼亚国王将对卡帕多西亚发动进攻。 此时,我认为鉴于我们之间的亲密关系,我应当向您写下此事。
§15.3.2publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos. , qui circiter Idus Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam pervenisse; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam.
出于两个原因,我没有以官方名义写任何报告:一是使节们说科马基尼王本人已立即向元老院派出了使者并呈递了信件;二是因我认为,大约在八月十五日左右乘船从艾菲索斯出发前往叙利亚的前执政官马尔库斯·毕布路斯,由于顺风,此时应该已经抵达了他的属州;我认为通过他的信件,一切更确切的消息都将被呈递给元老院。
mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus.
对我而言,在这种局势和如此重大的战争中,最关切的是:对于我们凭军队和资源几乎无法维系的地方,应当通过我们的温和与自制,以及盟友的忠诚来加以维持。
tu velim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.
我希望您能如往常一样,爱护并捍卫不在身边的我们。

词汇与语法注释

  1. §15.3.1dicique Armenium regem in Cappadocia impetum esse facturum — 无人称被动不定式 `dici` 支配由主格宾语 `Armenium regem` 和将来时主动不定式 `impetum esse facturum` 构成的“对格加不定式”结构。整个从句作为间接引语的一部分,隶属于 `nuntiassent`。
  2. §15.3.2cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam — `perlatum iri` 是将来时被动不定式(由目的格 `perlatum` 与 `eo` 的被动不定式 `iri` 构成)。此处作无人称用法,以对格 `omnia certiora`(一切更确切的事物)作为其逻辑上的主语。
  3. §15.3.2nos absentis — `absentis` 是对格复数 `absentes` 的古雅拼写变体,与人称代词 `nos` 一致,意为“不在(此地)的我们”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §15.3.1-15.3.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:15.3.1-15.3.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。