§15.1.1S. v. v. h. e. e. q. v.
S. v. v. h. e. e. q. v.(もしあなたがたが健康であり、事態があなたがたの望み通りであるなら、私もまた健康です。
etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos.
)パルティア軍がほぼ全軍を率いてユーフラテス川を渡ったという確実な情報が私のもとに届いていたものの、前プロコンスルであるマルクス・ビブルスからこれらに関してより確実な報告があなたがたに書き送られうると考えていたため、他人の属州について報告されている事柄を公的に書き送る必要は私にはないと判断していました。
certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam certissimis auctoribus, legatis, nuntiis, 10 litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi.
しかしその後、極めて確実な情報源、すなわち使節、伝令、書簡によって事態がより確実になり、また、事態があまりに重大であるためか、あるいはビブルスがシリアに到着したという知らせを私たちがまだ聞いていなかったためか、あるいはこの戦争の遂行が私とビブルスの間でほぼ共通しているため、私に報告された事柄はあなたがたに書き送るべきであると考えました。
§15.1.2Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse.
コンマゲネの王アンティオコスの使節たちが、パルティアの大軍がユーフラテス川を渡り始めたと、最初に私に報告しました。
quo nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur.
この知らせが届いたとき、その王にはあまり信頼を置くべきではないと考える人々がいくらかいたため、私は何かより確実な知らせがもたらされるかどうか待つべきだと判断しました。
A. d. xiii K. Oct. , cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p.
9月19日、私が軍をキリキアへと率いていたとき、リュカオニアとカッパドキアの国境において、タウルス山脈の向こう側の最も忠実な同盟者であり、ローマ人民の最も親しい友とみなされているタルコンディモトゥスから、私に書簡が届けられました。
R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum.
それによれば、パルティア王オロデスの息子パコルスが、極めて大規模なパルティア騎兵を率いてユーフラテス川を渡り、テュバに陣を敷き、シリア属州において大きな混乱が引き起こされているとのことでした。
eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p. nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt.
同じ日に、人々がわが共和国に対して好意を抱き、友好的であるとみなしているアラブ人の部族長ヤムブリコスからも、同じ事柄に関する書簡が私に届けられました。
§15.1.3his rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p.
これらの知らせがもたらされたとき、同盟者たちの心が揺らいでおり、政変への期待から宙づり状態になっていることは分かっていましたが、それでも、私がすでに近づき、私たちの温厚さと誠実さをはっきりと知った人々は、ローマ人民に対してより友好的になったと私は期待していました。
R. esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset.
また、キリキアについては、もし私たちの公正さを分かち合うなら、より強固になるだろうと期待していました。
et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R. non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.
そして、その理由のために、また、キリキア人のうちで武装蜂起している者たちを鎮圧するため、さらに、シリアにいる敵が、ローマ人民の軍隊はこれらの知らせがもたらされても退却するどころか、むしろより近くに進軍しているということを知るように、私は軍をタウルス山脈へと率いることに決めました。
§15.1.4sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis.
しかし、もしあなたがたの間で私の権威がいくらかの重みを持つならば、特にあなたがたが耳にし、私がほぼ目の当たりにしているこれらの事柄において、あなたがたが本来あるべきであったよりも遅くはあるものの、それでもついにこれらの属州の配慮をするよう、私は強く勧め、警告します。
nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari.
あなたがたが、これほど大きな戦争が予想されるなかで、私たちをどのように装備させ、どのような防衛力で守備を固めて送り出したか、あなたがたはよくご存じのはずです。
quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi;
私はこの任務を、愚かさに目を曇らされたからではなく、敬意に気圧されて拒みませんでした。
neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare.
なぜなら私は、あなたがたの権威に従うことよりも、逃れることを望むほどの大きな危険は、いまだかつて存在しないと考えてきたからです。
§15.1.5hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur.
しかし現時点で、事態は次のようになっています。 すなわち、あなたがたが最大規模の戦争に対して送るのが常であるほどの大軍を、早急にこれらの属州に送らないならば、ローマ人民の租税を支えているこれらすべての属州が失われるという、極めて大きな危険があります。
quam ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est.
しかし、この属州での兵員募集に何らかの希望を抱くべき理由はまったくありません。
neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato;
兵の数は多くなく、危険が迫ると彼らは四散してしまいます。
et quod genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere noluerit.
そして、この兵士たちがどのような種類の者であるかについては、極めて勇敢な人物であるマルクス・ビブルスがアジアにおいて判断を下しており、彼はあなたがたが許可したにもかかわらず、徴兵を行うことを望みませんでした。
nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur.
というのも、同盟軍の補助兵は、わが帝国の苛酷さと不正のために、私たちを大して助けることができないほどに弱体化しているか、あるいは私たちから極めて離反しているため、彼らに何も期待すべきではなく、何事も委ねるべきではないと思われるからです。
§15.1.6Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco;
デイオタルス王の意志と軍隊は、それがどれほどの規模であれ、私たちの味方であると私は考えています。
Cappadocia est inanis, reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec voluntate sunt.
カッパドキアは空っぽであり、その他の王や僭主たちは、兵力においても十分に強固ではなく、意志においてもありません。
mihi in hac paucitate ' militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem;
これほどの兵士の不足の中にあっても、私に勇気が決して欠けることはないと確信していますし、思慮もまた欠けることはないと望んでいます。
quid casurum sit incertum est.
何が起こるかは不確実です。
utinam saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus.
願わくは私たちが自分たちの安全に配慮できますように! 少なくとも自分たちの尊厳には必ず配慮するつもりです。