Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §15.1.1-15.1.6

关于帕提亚入侵的报告与请求增援东方属州

第 367 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗向元老院正式呈报了帕提亚军队渡过幼发拉底河并入侵叙利亚的危机,分析了当地同盟者的局势,并警告元老院应立即派遣大军以保卫东方属州。

§15.1.1S. v. v. h. e. e. q. v.
S. v. v. h. e. e. q. v.(如果您们安好,且事态如您们所愿,我也安好。
etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo procos. certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur.
)虽然毫无疑问地有人向我汇报,帕提亚人几乎带着他们的全部军队渡过了幼发拉底河,但是,因为我认为前执政官马尔库斯·比布鲁斯可以就这些事情给您们写去更确切的报告,所以我判定自己没有必要就他人属州所汇报的事项进行官方呈报。
postea vero quam certissimis auctoribus, legatis, nuntiis, 10 litteris, sum certior factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad vos putavi.
但在后来,通过最可靠的渠道——使节、信使和书信——我得知了更确切的消息,这或许是因为事情如此重大,或许是因为我们还没听说比布鲁斯已经到达叙利亚,又或许是因为这场战争的指挥权几乎是由我与比布鲁斯共同分担,所以我认为应该向您们呈报这些向我传来的消息。
§15.1.2Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse.
科马基尼国王安条克的使节最先向我报告,帕提亚的大军已经开始渡过幼发拉底河。
quo nuptio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur.
这一消息传到后,由于有些人认为对该国王不应给予太多信任,我判定应当等待,看是否有更确切的消息传来。
A. d. xiii K. Oct. , cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque p.
九月十九日,当我率领军队进入基利家时,在吕考尼亚和卡帕多西亚的边界上,我收到了塔尔孔迪莫图斯送来的信。 他被视为托鲁斯山脉彼端最忠实的同盟者以及罗马人民最亲密的朋友。
R. existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum.
信中说,帕提亚国王奥罗德斯之子巴科鲁斯已率领极其庞大的帕提亚骑兵渡过幼发拉底河,并在蒂巴安营扎寨,叙利亚属州已引起极大的骚乱。
eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei p. nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt.
同一天,阿拉伯人的部族长扬布里科斯也给我送来了关于同样事情的信,人们认为他对我共和国抱有善意且是我们的朋友。
§15.1.3his rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores p. R. esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta esset.
这些消息传来时,尽管我明白同盟者的心思动摇,正因期待政变而悬而未决,但我仍然希望,那些我已经接触过的、并且已经看清我们的温和与廉洁的人,已经对罗马人民变得更加友好,而基利家如果能分享我们的公正,也会变得更加稳固。
et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent, et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum p. R. non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.
因此,既为了镇压基利家民族中武装反抗的人,也为了让身在叙利亚的敌人知道,罗马人民的军队非但没有因这些消息的传来而退缩,反而正在更加逼近,我决定将军队带往托鲁斯山脉。
§15.1.4sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno, magno opere vos et hortor et moneo ut his provinciis serius vos quidem quam decuit, sed aliquando tamen consulatis.
但是,如果我的威信在您们中间还有一些分量,特别是在那些您们有所耳闻而我几乎亲眼目睹的事情上,我极力劝告并警告您们,尽早为这些属州做打算,虽然确实比应该做的要晚,但终究还是要做的。
nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari.
对于预料到如此重大的战争,您们是以何种装备、何种防卫力量来武装并派遣我们的,您们并非不知。
quod ego negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus non recusavi; neque enim umquam ullum periculum tantum putavi quod subterfugere mallem ' quam vestrae auctoritati obtemperare.
我没有拒绝这项任务,不是因为被愚蠢蒙蔽了双眼,而是因为对元老院的敬畏而没有推辞;因为我从未认为有什么危险大到让我宁愿逃避,也不愿顺从您们的权威。
§15.1.5hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has provincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes hae provinciae, quibus vectigalia p. R. continentur.
然而在此时,事态如此,除非您们及时向这些属州派遣一支如同您们通常为最大战争所派遣的那样庞大的军队,否则将面临极大的危险,即所有这些维系着罗马人民税收的属州都将丧失。
quam ob rem autem in hoc provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est.
此外,您们在这项属州征兵中寄予任何希望是没有理由的。
neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato; et quod genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, dilectum habere noluerit.
兵员人数不多,且一旦面临恐惧就会四散逃跑;至于这些士兵是何种货色,极其勇敢的马尔库斯·比布鲁斯已在亚细亚做出了判断,他虽然得到了您们的许可,却不愿进行征兵。
nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse videatur.
因为同盟者的辅助军,由于我们统治的严苛与不公,要么弱小到无法给我们太多帮助,要么与我们极其疏远,以至于似乎既不能对他们有所期待,也不能把任何事情托付给他们。
§15.1.6Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco; Cappadocia est inanis, reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec voluntate sunt.
戴奥塔鲁斯国王的意愿和军队,无论规模如何,我都认为是属于我们的;卡帕多西亚是一片空虚;其余的国王和僭主们,无论在资源上还是在心意上,都不够稳固。
mihi in hac paucitate ' militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem; quid casurum sit incertum est.
在士兵如此匮乏的情况下,我的勇气决不会缺失,我希望思虑也同样不会;结果如何尚不可知。
utinam saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus.
但愿我们能为自己的安全做打算! 至少,我们一定会为自己的尊严做打算。

词汇与语法注释

  1. 15.1.1S. v. v. h. e. e. q. v. — 公文书信开头的标准缩写。通常被解释为 "Si valetis, vestraque hoc est ex voto, ego quidem valeo"(如果您们安好,且事态如您们所愿,我也安好)。
  2. 15.1.1certiora de his rebus ad vos scribi posse — 这是一个带对格的被动不定式结构,由被动不定式 "scribi" 和情态动词 "posse" 构成。"certiora"(更确切的消息)作不定式的对格主语,"a M. Bibulo" 表示行为主体。
  3. 15.1.1ea quae de alterius provincia nuntiarentur — 使用虚拟式未完成过去时 "nuntiarentur" 是因为该关系从句被视作间接引语中的从属从句(虚拟斜格),表达的是西塞罗主观上的想法或他人的汇报,而非客观事实。
  4. 15.1.2Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt is Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. — 手稿中的 "is" 通常被视为 "his"(这些人)或 "iis" 的误写,在此指代带来报告之人的主体。
  5. 15.1.2si quid certius adferretur — 带有虚拟式 "adferretur" 的 "si" 从句在句中并非表示条件,而是作为间接疑问句(“是否会有更确切的消息……”),修饰 "exspectandum esse"。
  6. 15.1.3novarum rerum exspectatione suspensos — "novarum rerum" 字面意思是“新事物”,但在政治语境中通常指代“政变”或“变革”。"exspectatione" 是原因夺格(“因对政变的期待而悬而不决”)。
  7. 15.1.4non estis ignari — 一种双重否定(委婉陈述),表达强烈的肯定:“您们并非不知”,即“您们十分清楚”。
  8. 15.1.5quibus vectigalia p. R. continentur — "vectigalia"(税收)为主语。"quibus" 是工具夺格,指代前项 "provinciae",表明这些属州是维系罗马人民税收的基础。
  9. 15.1.6utinam saluti nostrae consulere possimus — "utinam" 是引导愿望的语气词。与现在时虚拟式 "possimus" 连用,表示目前有可能实现的愿望(“但愿我们能够……”)。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §15.1.1-15.1.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:15.1.1-15.1.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。