§13.21.1M. Aemilius Avianius ab ineunte adulescentia me observavit semperque dilexit, vir cum bonus tum perhumanus et in omni genere offici diligendus.
M・アエミリウス・アウィアニウスは、その青年期の初めから私を敬い、常に愛してくれました。 彼は善良であるだけでなく極めて温厚な人物であり、あらゆる種類の親切において愛されるにふさわしい人です。
quem si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui, Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere;
もし彼がシキュオーンにいると私が思っており、また彼が今でも、私が彼を残してきたまさにその場所であるキビュラに滞在していると聞いていなかったならば、私が彼についてこれ以上あなたに書く必要は全くなかったでしょう。
perficeret enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate ut sine cuiusquam commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis familiaribus.
なぜなら、彼自身がその品性と温厚さによって、誰の推薦もなしに、私や彼の他の友人たちからと同じくらい劣らずにあなたから愛されるように、間違いなく成し遂げたでしょうから。
§13.21.2sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo.
\n しかし、私は彼が不在であると考えておりますので、シキュオーンにある彼の家と財産、とりわけ彼の解放奴隷であるC・アウィアニウス・ハンモニウスを、あなたに格別な方法で推薦いたします。 実に私は彼を、彼自身の名において(彼自身の資格において)もあなたに推薦します。
nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset.
なぜなら、彼は自身のパトローヌスに対して並外れた義務感と忠実さを持っているという理由で私に気に入られているだけでなく、私自身に対しても大きな尽力を尽くしてくれ、私にとって最も困難な時期に、非常に忠実かつ好意的に私のそばにいてくれたので、まるで私自身によって解放されたかのようであったからです。
itaque peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem, quem tibi commendo, et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum.
それゆえ、このハンモニウスを、彼のパトローヌスの仕事においては、私があなたに推薦する彼の代理人として守り、かつ彼自身をも彼自身の名前において愛し、あなたの身内(友人)の一人に数えてくださるよう、あなたに懇願します。
hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur.
あなたは彼が慎み深く、尽力的な人物であり、あなたから愛されるに値する人であると知るでしょう。
vale.
お元気で。