§10.6.1quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem p. , ea gratissima fuerunt senatui, p. R. probatissima;
我らのフルニウスが国家に対する君の志について語ったことは、元老院にとって極めて喜ばしく、ローマ市民にとっても大いに受け入れられるものであった。
quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt.
しかし、元老院で朗読された君の手紙は、フルニウスの演説といささかも一致しないように思われた。
pacis enim auctor eras;
というのも、君の同僚である極めて高名な人物が、最も忌むべき強盗どもに包囲されているという時に、君は平和を勧めていたからである。
cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est.
彼らは武器を置いて平和を求めるべきであるか、あるいはもし戦いながらそれを要求するのであれば、平和は合意によってではなく、勝利によってもたらされなければならないのだ。
sed de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere.
しかし、平和に関するレピドゥスの手紙や君の手紙がどのように受け取られたかは、この上なく優れた人物である君の兄弟や、ガイウス・フルニウスから知ることができるだろう。
§10.6.2me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire.
しかし、私を突き動かしたのは君への愛であり、そのため、君自身に思慮が欠けているわけではなく、兄弟やフルニウスの好意と忠実な賢明さが君を助けるために控えているだろうとはいえ、それでも私たちの数多くの絆に免じて、私の権威による何らかの助言も君に届くことを望んだのである。
crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris.
だからプランクスよ、私を信じてほしい。 君がこれまでに獲得した名誉のあらゆる段階は(事実、君は最も輝かしいものを獲得したのだが)、もし君がローマ市民の自由と元老院の権威に自らを結びつけないなら、それらは単なる役職の名前にすぎず、尊厳の証しとはならないであろう。
seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.
お願いだから、君自身の判断ではなく、時代の足枷が君を結びつけた人々から、いい加減、身を離してほしい。
§10.6.3complures in perturbatione rei p. consules dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo exstitit in rem p. consularis.
国家の混乱期に、執政官と呼ばれた者は数多くいたが、国家に対して精神において執政官にふさわしく振る舞った者でなければ、彼らのうち誰も真の執政官経験者とはみなされなかった。
talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et servitutis metu.
したがって、君は次のような人物であるべきだ。 第一に、君とは全く似ていない不届きな市民どもの結託から身を離し、第二に、元老院とすべての善良な人々に対して、提唱者、先頭に立つ者、指導者として自らを差し出すこと、そして最後に、平和とは、単に武器が置かれることにあるのではなく、武器と隷属に対する恐怖が取り除かれることにあると判断することである。
haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis;
もし君がこれらのことを行い、またそのように考えるなら、そのとき君は単に執政官であり執政官格の者であるだけでなく、偉大な執政官、偉大な執政官格の者となるであろう。
sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas.
しかし、もしそうでなければ、そのときそれらの極めて輝かしい役職名には、いかなる尊厳もないばかりか、極限の不名誉が存在することになるだろう。
haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius;
私は好意に突き動かされて、これらのことを少し厳しめに書いた。
quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera esse cognosces.
君は、自分にふさわしい仕方でこれを経験するうちに、それらが真実であることを知るだろう。
D. xiii K. Apr.
3月20日発送。