§10.5.1binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur.
私は君から同じ内容の二通の手紙を受け取ったが、そのこと自体が私にとって君の入念さの証明となった。 というのも、私にとって最も待ち望まれていた手紙が私のもとに届けられるようにと、君が骨を折ってくれていることを理解したからである。
ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem p. pluris aestimandum putarem.
それらの手紙から、私は二重の喜びを得たが、それは私にとって比較において、君の私に対する愛と、国家に対する志のどちらをより高く評価すべきだと考えるか、判断するのが困難なものであった。
est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis.
確かに私の判断では祖国への愛が最大のものであるが、しかし愛と好意の結びつきは確かにより多くの甘美さを持っている。
itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam attulerunt;
それゆえ、君が父祖以来の絆や、君が幼少期から私に注いでくれた好意、そしてその趣旨に関連するその他の事柄に言及したことは、私に信じられないほどの喜びをもたらした。
§10.5.2rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima;
他方で、君が国家に対して抱いており、また抱くであろう志の表明は、私にとって極めて喜ばしいものであった。
eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat.
そして、この喜びがそれだけいっそう大きかったのは、それが前述の事柄に付け加わったからである。
itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem p. incumbas.
それゆえ、私のプランクスよ、私は君に勧めるだけでなく、君がこの上なく親切に返事をくれたあの手紙で私がしたように、全精神と魂のすべての勢いをもって国家に尽力するようにと、明らかに懇願さえする。
nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re p. bene mereri.
君にとってより大きな実りと栄光となり得るものは何もなく、人間界のあらゆる事柄の中に、国家に尽くすこと以上に輝かしく、また優れたものは何一つない。
§10.5.3adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur;
というのも、今までは(君の至高の優しさと知恵は、私が感じていることを自由に語ることを許してくれるだろうが)、幸運の後押しによって、君は最大の成果を収めたように思われるからである。 そのことは徳なしには起こり得なかっただろうが、それでも君が獲得した事柄は、大部分において幸運と時代状況に帰せられている。
his temporibus difficillimis rei p. quicquid subveneris, id erit totum et proprium tuum.
国家のこの極めて困難な時代において、君がもたらすいかなる援助も、それは完全に君自身の固有の功績となるだろう。
incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio;
強盗どもを除いたすべての市民のアントニウスに対する憎しみは信じられないほどであり、君と君の軍隊に対する希望と期待は大きい。
cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas.
神にかけて、それに伴う好意と栄光の機会を失わないようにせよ。
sic moneo ut filium, sic faveo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.
私は君を息子のように忠告し、自分自身のように支持し、国家のため、また最も親しい友としてそのように勧める。