Humanitext Reader

西塞罗 · 致友人书信集 §10.6.1-10.6.3

对普兰库斯议和信的批评与捍卫自由的劝诫

第 205 段,共 413 段 · 拉丁语

内容简介

西塞罗告知普兰库斯,他在元老院宣读的倡导和平的来信反响不佳,并强烈敦促他与安东尼等不义之徒断绝关系,为了罗马人民的自由和元老院的权威,展现出真正具有执政官器识的领袖作为。

§10.6.1quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem p. , ea gratissima fuerunt senatui, p. R. probatissima; quae autem tuae recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt.
我们的富尔尼乌斯就你对国家的态度所说的话,受到了元老院的极大欢迎,并得到了罗马人民的高度赞许;然而,在元老院宣读的你的来信,似乎与富尔尼乌斯的发言完全不符。
pacis enim auctor eras; cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est.
因为你当时是在倡导和平;而你那极其显赫的同事,正被最可恶的强盗们围困,这些人要么应该放下武器请求和平,要么,如果他们在战斗中提出和平要求,那么和平必须通过胜利来赢取,而不是通过妥协协议。
sed de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere.
但是,关于和平的信件,无论是雷必达的还是你自己的,被以何种态度对待,你都可以从你那极优秀的兄弟以及盖乌斯·富尔尼乌斯那里得知。
§10.6.2me autem impulit tui caritas ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset, et fratris Furnique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire.
然而,对你的爱驱使着我,尽管你自身并不缺乏谋略,且你兄弟和富尔尼乌斯的善意与忠诚智慧也随时准备为你效劳,但我仍然希望,鉴于我们之间极多的深厚交情,我作为长辈权望的一番告诫也能传达给你。
crede igitur mihi, Plance, omnis, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi R. et cum senatus auctoritate coniunxeris.
所以,普兰库斯,请相信我:除非你将自己与罗马人民的自由和元老院的权威结合在一起,否则你至今所获得的一切尊严的等阶(事实上你已经获得了最显赫的等阶),都将被视为仅仅是官职的头衔,而非尊严的徽章。
seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.
我请求你,终究还是要将自己与那些人割裂开来吧,同他们结盟的并不是你自己的判断,而是时代的枷锁。
§10.6.3complures in perturbatione rei p. consules dicti, quorum nemo consularis habitus est, nisi qui animo exstitit in rem p. consularis.
在国家的动荡中,有许多人被称为执政官,但其中没有一个人被视为具有执政官器识的人,除非他在对待国家的态度上表现得像个执政官。
talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis sed in abiecto armorum et servitutis metu.
因此,你应该成为这样的人:首先,将自己从那些与你截然不同、不敬法纪的公民的联盟中剥离出来;其次,向元老院和所有善人展现出自己是倡导者、首领和领袖;最后,判断和平并不在于放下武器,而在于抛弃对战争与奴役的恐惧。
haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit sed erit summa deformitas.
如果你既付诸行动又如此思考,那么你不仅是一位执政官和具有执政官器识的人,而且还将是一位伟大的执政官和执政官器识者;但若不然,那么在那些极显赫的官职头衔中,不仅不会有任何尊严,反而会有极大的丑陋。
haec impulsus benevolentia scripsi paulo severius; quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera esse cognosces.
出于好意,我写下这些话时语气稍微严厉了一些;而你,在以配得上你自己的方式去经历它们时,会认清这些都是真理。
D. xiii K. Apr.
于三月二十日寄出。

词汇与语法注释

  1. §10.6.2tui caritas — tui 是人称代词 tu 的属格,在这里作为名词 caritas(爱)的宾格性属格(客观属格),表示“对你的爱”,而非主格性属格(主观属格,即“你所拥有的爱”)。
  2. §10.6.2vellem... pervenire — 虚拟式未完成过去时 vellem 表示当前无法实现或委婉的愿望。此处位于由将来完成时/完成时主句动词 impulit 引导的 ut 目的/结果从句中,遵循时态一致原则。它带有名词不定式结构 praeceptum aliquod... pervenire 作为其宾语。
  3. §10.6.3talem... qui... seiungas — 在先行词 talem(此类、如此的)之后,由关系代词 qui 引导的从句中的动词(seiungas、praebeas、iudices)使用虚拟式现在时。这是表示特征或结果的关系从句用法(subjunctive of characteristic),意为“具有……特征的人”。
  4. §10.6.3D. xiii K. Apr. — 书信末尾的惯用日期表达。D. 代表 Datum(写于、发出),xiii K. Apr. 是 ante diem decimum tertium Kalendas Aprilis 的缩写,指从4月1日(Kalendae Aprilis)起算(包含当日在内)倒数第13天,即“3月20日”。

引用这一段

西塞罗, 致友人书信集 §10.6.1-10.6.3. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.humanitext-lat1:10.6.1-10.6.3

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。