§10.5.1binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur.
我收到了你寄来的两封内容相同的信,这本身就是你对我十分用心的证明;因为我明白你正努力让那些我最渴望得到的信件送达我的手中。
ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem p. pluris aestimandum putarem.
我从中获得了双重的收获,且在相互比较中让我难以抉择:究竟该认为你对我的爱意,还是你对国家的忠诚更值得更高的估量。
est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis.
在我的判断中,对祖国的热爱固然是至高无上的,但爱意与好意的结合确实带有更多的甜蜜。
itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant incredibilem mihi laetitiam attulerunt;
因此,你提及父辈的交情以及你自幼对我倾注的善意,以及与该主旨相关的其他事物,给我带来了难以置信的快乐。
§10.5.2rursus declaratio animi tui, quem haberes de re p. quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima; eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat.
另一方面,你关于国家目前及未来所持立场的表白,对我而言也是极为令人愉快的;而这份快乐之所以更加巨大,是因为它又加在了前面那些事情之上。
itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem p. incumbas.
因此,我亲爱的普兰库斯,我不仅劝勉你,甚至简直是在恳求你(正如我在你极其礼貌回复的那封信中做过的那样),用你的全部心思和心灵的所有热情投身于国家之中。
nihil est quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quicquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re p. bene mereri.
没有什么能为你带来更大的收获和光荣,而在人类的所有事务中,也没有任何事情比造福国家更为光辉或杰出。
§10.5.3adhuc enim (patitur tua summa humanitas et sapientia me quod sentiam libere dicere) fortuna suffragante videris res maximas consecutus quod quamquam sine virtute fieri non potuisset, tamen ex maxima parte ea quae es adeptus fortunae temporibusque tribuuntur;
因为到目前为止(你极高的友善与智慧必将允许我自由地说出我的感受),在命运的眷顾下,你似乎已经取得了最伟大的成就;虽然如果没有美德(实力),这是不可能实现的,但在极大程度上,你所获得的东西被归功于好运和时代机遇。
his temporibus difficillimis rei p. quicquid subveneris, id erit totum et proprium tuum.
在国家如此艰难的时刻,无论你带来什么援助,那都将完全且独特地属于你自己的功绩。
incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio; cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas.
除了那些强盗之外,所有公民对安东尼的憎恨是令人难以置信的,对你和你的军队则寄予了巨大的希望与期待;看在神明的份上,千万不要失去获得其好意与光荣的良机。
sic moneo ut filium, sic faveo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.
我像对待儿子一样劝告你,像对待自己一样支持你,为了祖国也作为最亲密的朋友如此勉励你。