§1si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascribat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam ipsius qui commisit sententiam;
裁判官の皆さん、もしC・ラビリウスが、自らの財産、すなわち盤石で極めて良好に築かれた富を、王の権力と気まぐれに委ねたことを非難されるべきだと考える者がいるならば、その者は自らの判断に、私だけでなく、他ならぬそれを委ねた本人自身の判断をも付け加えるがよい。
nec enim cuiquam eius consilium vehementius quam ipsi displicet.
なぜなら、彼の決断を、彼自身よりも強く不満に思っている者は他に誰もいないからである。
quamquam hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus.
もっとも、私たちは通常、決断を結果によって推し量り、何事かがうまく進んだ者については大いに先見の明があったと言い、そうでなかった者については何も理解していなかったと言うのである。
si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.
もし王に誠実さがあったなら、ポストゥムスほど賢明な者は他にいなかったと言われるだろう。 しかし、王が欺いたために、これほど愚かな者はいないと言われる。 今や、賢者であることとは予言することに他ならないと思われるほどである。
§2sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius opinioni non repugno;
しかしながら、裁判官の皆さん、もしポストゥムスのあの、空しい希望であれ、無分別な計画であれ、あるいは最も重い言葉を使うなら、軽率さを非難すべきだと考える者がいるとしても、私はその人の意見に反対しない。
illud tamen deprecor ut, cum ab ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum acerbitatis putet.
だが、運命そのものによって彼の計画が極めて冷酷に罰せられたのを目の当たりにする以上、彼が押しつぶされているその破滅に、これ以上の過酷さを加えるべきだとは考えないよう、私は懇願する。
satis est homines imprudentia lapsos non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum ut, si qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum Scipio ac maximus filii, sed etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius.
不注意から躓いた人々を起こしてあげないだけでも十分不人情であるが、倒れている者をさらに圧迫し、転落しそうな者を突き落とすのは、確実に非人間的である。 特に裁判官の皆さん、もしある家柄に何らかの誉れが偶然に輝いたなら、人々の噂や父祖たちの記憶によってその徳が称えられるため、その血統を引く人々がそれを最も熱心に追い求めることは、人間の本性にほぼ与えられたことなのである。 実際、軍事の栄光において、パウルスをシピオと彼のもっとも偉大な息子たちが模倣しただけでなく、自らの命を捧げることと、まさにその死のあり方において、息子デキウスが父P・デキウスを模倣したのである。
sint igitur similia, iudices, parva magnis.
したがって、裁判官の皆さん、小さなことを偉大なことに例えるのをお許しいただきたい。
§3fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publicanus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur.
なぜなら、私たちが子供の頃、彼の父C・クルティウスは騎士階級の第一人者であり、最も勇敢で最大の徴税請負人であったが、その業務の遂行における彼の精神の偉大さは、もし彼に信じられないほどの親切心が備わっていなかったなら、人々からこれほど称賛されなかったであろう。 彼は財産を増やすにあたって、貪欲による獲物ではなく、善行のための道具を求めているように見えたほどである。
§4hoc ille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est.
このような父から生まれた彼は、父の姿を一度も見ることがなかったものの、最も強力な導き手である自然そのものの導きと、身内の者たちの絶えざる語り口によって、父親の訓育に似たものへと導かれた。
multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publicorum;
彼は多くの事業を行い、多くの契約を結び、徴税請負の大きな株を保有した。
credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est;
諸民族に融資し、多くの属州にその資産が融通された。
dedit se etiam regibus;
彼は王たちにも身を投じた。
huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecuniam credidit;
このアレクサンドリアの王自身にも、すでにそれ以前に巨額の資金を融資していた。
nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partis, augere re, fide sustentare.
その間も、彼は友人たちを豊かにすること、彼らを事業に送り出すこと、分け前を与えること、財産を増やすこと、信用で支えることを決してやめなかった。
quid multa? cum magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat.
多くを語る必要があろうか。 精神の偉大さにおいても、寛大さにおいても、彼は父親の生き方と習慣をそのまま表現していた。
pulsus interea regno Ptolomaeus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam venit.
その間、シビュラの予言通り、陰謀によって王国から追放されたプトレマイオスは、ポストゥムスがそれを感知する中で、ローマへとやってきた。
cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec tum primum;
困窮し、懇願する王に対して、この不運な男は資金を融資した。 それが初めてではなかった。
nam regnanti crediderat absens;
というのも、王が在位中であった時、不在でありながら融資していたからである。
nec temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.
また、自分が軽率に融資しているとは考えていなかった。 なぜなら、彼がローマの元老院と市民によって王位に復帰させられることは誰も疑っていなかったからである。
§5in dando autem et credendo processit longius nec suam solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte;
しかし、貸与と融資において彼はあまりにも深く進んでしまい、自分自身の資金だけでなく友人たちの資金までも融資してしまった。 愚かなことである。
quis negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene consultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressus, id non exsequi usque ad extremum.
結果が悪かったからといって、それが良い計画だったと今更あえて考える者がいるだろうか。 しかし、大きな希望を抱いて着手したことを、最後までやり遂げないことは難しいことである。
supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum.
王は嘆願し、多くを求め、あらゆることを約束した。 そのため、もし融資に制限を設けてしまえば、すでに融資したものを失うのではないかとポストゥムスは恐れざるを得なくなった。
nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere.
一方、あの男ほど甘言に満ちた者はなく、この男ほど親切な者はなかったため、途中でやめることが許されるよりも、始めてしまったことを後悔することの方が大きくなったのである。