§1si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascribat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius consilium vehementius quam ipsi displicet.
诸位法官,如果有人认为,盖乌斯·拉比里乌斯因将其财产——尤其是那些根基稳固、建构极佳的财富——托付给君主的权力和任性而应当受到谴责,那么就让他不仅把我的意见,也把那个托付财产者本人的意见归于他自己的判断;因为没有谁比他自己更强烈地反对他当时的决定。
quamquam hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus.
然而,我们通常这样做:以结果来衡量决定,并且对于事情进展顺利的人,我们说他大有远见;而对于遭遇挫折的人,我们说他一无所知。
si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.
如果国王守信,就没有什么被认为比波斯图穆斯更明智;因为国王欺骗了,就没有什么被认为比这更愚蠢,以至于现在看来,明智似乎除了预言之外别无他物。
§2sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum acerbitatis putet.
然而,诸位法官,如果有人认为波斯图穆斯的那个不管是虚无的希望,还是轻率的计谋,或者用最沉重的词来说,他的鲁莽应当受到谴责,我并不反对他的观点;但我请求这一点:当他看到此人的计划被命运本身最残酷地惩罚时,不要认为应当在击垮此人的废墟上再加上任何痛苦。
satis est homines imprudentia lapsos non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum ut, si qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum Scipio ac maximus filii, sed etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius.
不去扶起因不慎而跌倒的人,这已经足够了;但是去压迫倒下的人,或者去推搡坠落的人,这无疑是残忍的,特别是,诸位法官,人类天性中几乎天然地被赋予了这样一种倾向:如果某大家族中偶然绽放出某种荣耀,那些属于其血脉的人,因为人们的谈论和父辈的记忆都在颂扬这些美德,就会极其热切地追求之,正如不仅西庇阿及其最伟大的子嗣们在军事荣耀中模仿了保卢斯,而且其子也在奉献生命和死亡的方式上模仿了普布利乌斯·德基乌斯。
sint igitur similia, iudices, parva magnis.
因此,诸位法官,就让小事与大事相似吧。
§3fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publicanus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset, ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur.
因为在我们还是孩子的时候,他的父亲盖乌斯·库尔提乌斯是骑士阶层的领袖,是一位最勇敢、最伟大的税吏,如果他身上没有一种令人难以置信的善良,人们就不会对他处理事务中的精神伟大给予如此多的赞许,以至于在增加财产时,他似乎追求的不是贪婪的猎物,而是行善的工具。
§4hoc ille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est.
他虽生于此人,却从未见过自己的父亲,但在最具力量的天性本身的引导下,以及通过家人不断的谈话,他被引向了父亲式的纪律之类似。
multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partis, augere re, fide sustentare.
他做了许多事,订立了许多契约,在公共税收中拥有巨大的股份;他借贷给各个族群;他的资产在好几个行省中周转;他甚至致力于侍奉君主们;他甚至在很早以前就已经向这位亚历山大国王本人借贷了巨额资金;在此期间,他从未停止过富裕他的朋友们,派他们参与业务,分给他们股份,增加他们的财富,用信誉支持他们。
quid multa? cum magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat.
何需多言? 无论是在精神的伟大上,还是在慷慨上,他都展现了父亲的生活和习惯。
pulsus interea regno Ptolomaeus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam venit.
在此期间,被诡计剥夺了王位的托勒密,正如西比拉所说的那样,在波斯图穆斯有所预感的情况下,来到了罗马。
cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.
对这位贫困而恳求的国王,这位不幸的人借给了他资金,而且这并不是第一次;因为在国王在位时,他曾在缺席的情况下借贷给国王;他也不认为自己是在轻率地借贷,因为在任何人的心中,都毫不怀疑他将被罗马元老院和人民复辟其王位。
§5in dando autem et credendo processit longius nec suam solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte; quis negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene consultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressus, id non exsequi usque ad extremum.
然而在给与和借贷中,他走得太远了,不仅借出了他自己的资金,还借出了他朋友们的资金,愚蠢至极;谁否认这一点,或者现在谁还敢因为结果糟糕,而认为那是一个良好的决定呢? 但是,当你抱着巨大的希望开始做一件事时,不把它坚持到最后是很困难的。
supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum.
国王是一个恳求者,请求许多事,允诺了一切,以至于如果波斯图穆斯给借贷设下限度,他现在就不得不害怕会失去他已经借出去的东西。
nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere.
然而,没有什么比那个人更善于奉承,没有什么比这个人更和善,以至于比起被允许放弃,他更后悔开始这件事。