- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Vol. IV. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.5-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi030.humanitext-lat2:1-5
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-24
弁護人キケロは、エジプト王に資金を貸し付けて破滅したラビリウス・ポストゥムスを擁護し、彼の行動が父C・クルティウスの持つ寛大で高潔な精神を継承したものであることを説明して同情を誘う。
si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas, fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet,1 ascribat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius consilium vehementius quam ipsi displicet. quamquam hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et, cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui secus, nihil sensisse dicamus. si exstitisset in rege fides, nihil sapientius Postumo,2 quia fefellit rex, nihil hoc amentius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.
裁判官の皆さん、もしC・ラビリウスが、自らの財産、とりわけ盤石で極めて良好に築かれた富を、王の権力と気まぐれに委ねたことを非難されるべきだと考える者がいるならば、その者は自らの判断に、私だけでなく、他ならぬそれを委ねた本人自身の判断をも付け加えるがよい。なぜなら、彼の決断を、彼自身よりも強く不満に思っている者は他に誰もいないからである。もっとも、私たちは通常、決断を結果によって推し量り、何事かがうまく進んだ者については大いに先見の明があったと言い、そうでなかった者については何も理解していなかったと言うのである。もし王に誠実さがあったなら、ポストゥムスほど賢明な者は他にいなかったと言われるだろう。しかし、王が欺いたために、これほど愚かな者はいないと言われる。今や、賢者であることとは予言することに他ならないと思われるほどである。
sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse multata, ne quid ad eas ruinas quibus hic oppressus est addendum acerbitatis putet. satis est homines imprudentia lapsos non erigere, urgere vero iacentis aut praecipitantis impellere certe est inhumanum, praesertim, iudices, cum sit hoc generi hominum prope natura datum ut,3 si qua in familia laus aliqua forte floruerit, hanc fere qui sint eius stirpis, quod sermone hominum ac memoria patrum virtutes celebrantur, cupidissime persequantur, si quidem non modo in gloria rei militaris Paulum Scipio ac maximus filii, sed etiam in devotione vitae et in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius. sint igitur similia, iudices, parva magnis.
しかしながら、裁判官の皆さん、もしポストゥムスのあの、空しい希望であれ、無分別な計画であれ、あるいは最も重い言葉を使うなら、軽率さを非難すべきだと考える者がいるとしても、私はその人の意見に反対しない。だが、運命そのものによって彼の計画が極めて冷酷に罰せられたのを目の当たりにする以上、彼が押しつぶされているその破滅に、これ以上の過酷さを加えるべきだとは考えないよう、私は懇願する。不注意から躓いた人々を起こしてあげないだけでも十分不人情であるが、倒れている者をさらに圧迫し、転落しそうな者を突き落とすのは、確実に非人間的である。特に裁判官の皆さん、もしある家柄に何らかの誉れが偶然に輝いたなら、人々の噂や父祖たちの記憶によってその徳が称えられるため、その血統を引く人々がそれを最も熱心に追い求めることは、人間の本性にほぼ与えられたことなのである。実際、軍事の栄光において、パウルスをその息子たちであるスキピオとマクシムスが模倣しただけでなく、自らの命を捧げることと、まさにその死のあり方において、息子デキウスが父P・デキウスを模倣したのである。したがって、裁判官の皆さん、小さなことを偉大なことに例えるのをお許しいただきたい。
fuit enim pueris nobis huius pater, C. Curtius, princeps ordinis equestris, fortissimus et maximus publicanus, cuius in negotiis gerendis magnitudinem animi non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset,4 ut in augenda re non avaritiae praedam, sed instrumentum bonitati quaerere videretur.
なぜなら、私たちが子供の頃、彼の父C・クルティウスは騎士階級の第一人者であり、最も勇敢で最大の徴税請負人であったが、その業務の遂行における彼の精神の偉大さは、もし彼に信じられないほどの親切心が備わっていなかったなら、人々からこれほど称賛されなかったであろう。彼は財産を増やすにあたって、貪欲による獲物ではなく、善行のための道具を求めているように見えたほどである。
hoc ille natus, quamquam patrem suum numquam viderat, tamen et natura ipsa duce, quae plurimum valet, et adsiduis domesticorum sermonibus in paternae disciplinae similitudinem deductus est. multa gessit, multa contraxit, magnas partis habuit publicorum; credidit populis; in pluribus provinciis eius versata res est; dedit se etiam regibus; huic ipsi Alexandrino grandem iam antea pecuniam credidit; nec interea locupletare amicos umquam suos destitit, mittere in negotium, dare partis, augere re, fide sustentare. quid multa? cum magnitudine animi, tum liberalitate vitam patris et consuetudinem expresserat. pulsus interea regno Ptolomaeus dolosis consiliis, ut dixit Sibylla, sensit Postumus, Romam venit. cui egenti et roganti hic infelix pecuniam credidit, nec tum primum; nam regnanti crediderat absens; nec temere se credere putabat, quod erat nemini dubium quin is in regnum restitueretur a senatu populoque Romano.
このような父から生まれた彼は、父の姿を一度も見ることがなかったものの、最も強力な導き手である自然そのものの導きと、身内の者たちの絶えざる語り口によって、父親の訓育に似たものへと導かれた。彼は多くの事業を行い、多くの契約を結び、徴税請負の大きな株を保有した。諸民族に融資し、多くの属州にその資産が融通された。彼は王たちにも身を投じた。このアレクサンドリアの王自身にも、すでにそれ以前に巨額の資金を融資していた。その間も、彼は友人たちを豊かにすること、彼らを事業に送り出すこと、分け前を与えること、財産を増やすこと、信用で支えることを決してやめなかった。多くを語る必要があろうか。精神の偉大さにおいても、寛大さにおいても、彼は父親の生き方と習慣をそのまま表現していた。その間、シビュラが言ったように、またポストゥムスが身をもって知ったように、陰謀によって王国から追放されたプトレマイオスがローマへとやってきた。困窮し、懇願する王に対して、この不運な男は資金を融資した。それが初めてではなかった。というのも、王が在位中であった時、不在でありながら融資していたからである。また、自分が軽率に融資しているとは考えていなかった。なぜなら、彼がローマの元老院と市民によって王位に復帰させられることは誰も疑っていなかったからである。
in dando autem et credendo processit longius nec suam solum pecuniam credidit sed etiam amicorum, stulte; quis negat, aut quis iam audebit, quod male cecidit, bene consultum putare? sed est difficile, quod cum spe magna sis ingressus, id non exsequi usque ad extremum. supplex erat rex, multa rogabat, omnia pollicebatur, ut iam metuere Postumus cogeretur ne quod crediderat perderet, si credendi constituisset modum. nihil autem erat illo blandius, nihil hoc benignius, ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere.5
しかし、貸与と融資において彼はあまりにも深く進んでしまい、自分自身の資金だけでなく友人たちの資金までも融資してしまった。愚かなことである。誰がそれを否定しようか、あるいは結果が悪かったものを、今さら誰があえて良い計画だったと考えるだろうか。しかし、大きな希望を抱いて着手したことを、最後までやり遂げないことは難しいことである。王は嘆願し、多くを求め、あらゆることを約束した。そのため、もし融資に制限を設けてしまえば、すでに融資したものを失うのではないかとポストゥムスは恐れざるを得なくなった。一方、あの男ほど甘言に満ちた者はなく、この男ほど親切な者はなかったため、途中でやめることが許されるよりも、始めてしまったことを後悔することの方が大きくなったのである。
- 1reprehendendum putet
関係代名詞 qui の導く接尾的・限定的関係節内の接続法(putet)で、主節の si quis est(もし~な人がいるなら)と呼応して、仮定・特徴を表す。
- 1nihil sapientius Postumo
比較級 sapientius に伴う比較の奪格 Postumo(ポストゥムスよりも賢いものは何もない)。si exstitisset ... の帰結節として、不完全な条件文(dicitur の主語となる対格不定詞句の省略された esse を伴う構文)の一部。
- 2cum sit hoc generi hominum prope natura datum ut
接続詞 cum は原因(~なので)を表し、接続法 sit を伴う。指示代名詞 hoc は後続の ut 節を先取りしており、ut 節は実質的な主語として機能する名詞節。
- 3non tam homines probassent, nisi in eodem benignitas incredibilis fuisset
過去の事実に対する反実仮想条件文。条件節(nisi ... fuisset)および帰結節(non tam ... probassent)ともに接続法過去完了が用いられている。
- 5ut magis paeniteret coepisse quam liceret desistere
結果の ut 節(~するほど)。paeniteret と liceret は非人称動詞で、それぞれ不定詞 coepisse(始めたこと)と desistere(やめること)を主語あるいは目的語のように取る。
翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(4 件・最終 2026-11-15)
- 2026-11-15 AI校閲 — 訳文 3 件
- 2026-09-21 AI校閲 — 訳文 1 件
