§6sed refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum.
しかし彼は即座に退却し、貞操についてはそれ以上語らなかった。 思うに、私たちに冷やかしやからかいの種を与えてしまうことを恐れたのだろう。
constat enim illam cum deformitate summa fuisse, tum etiam senectute.
というのも、あの女が極めて醜い容姿であり、しかも高齢であったことは周知の事実だからである。
qua re quae potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio?
それゆえ、あのそなたの言うサルディニアの女がいくら魅力的であったとしても、どうして情欲や愛欲の疑いが少しでも生じ得ようか。
§7ac ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius §8te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat.
そして、トリアリウスよ、私が提示する事柄について、私が弁論の中で勝手に捏造しており、被告から事件を聞き知ったのではないなどと君が思わないように、あの女の死についてサルディニアでどのような噂があったかを君に説明しよう。 ――実際、二つの噂があった。 ――そうすれば、いっそう容易に......お前に言ったが、情欲に溺れた不謹慎な母親を、悪名高く世に知られた姦通によって長年愛していた。
is cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat.
彼は、この老齢で裕福で鬱陶しい自分の妻を恐れていたが、その醜さゆえに結婚関係を維持することも望まず、持参金ゆえに離縁することも望まなかった。
itaque compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret;
そこで彼はボスタルの母親と共謀して、両者がローマに来るという計画を立てた。
ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret confirmavit.
そこで、どのようにして彼女を妻に迎えるか、何らかの方法を見出すだろうと彼は請け合った。
§9hic opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse.
ここで噂は、先述の通り二通りあった。 一つは、事態の状況や本質から外れていないものであり、アリスの妻が夫の愛人関係の苦痛に駆り立てられ、アリスが恐怖と逃亡を装ってあの女と共にローマへと向かったこと、それはかつて両者の間に深い関係があった上に、今や婚礼によって結ばれるためであると聞き、女としての苦悩に身を焦がし、そのような事態を耐え忍ぶよりは死ぬことを望んだ、というものである。
§10altera non minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur.
もう一つは、同様にありそうなことであり、私の思うにサルディニアではさらに信じられていたことだが、トリアリウスよ、君の証人であり宿主であるあのアリスが、ローマへ出発するにあたり、解放奴隷に対して、あの老女に――彼自身は暴力を振るうことはしないまでも(というのも、女主人に対してそれは正しくないからだが)――二本の指で首を絞め、細い縄を巻きつけて、彼女が首吊りで死んだと思われるようにせよ、と命じたというものである。
§11quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta.
そして、この疑いは次の理由によってさらに強まった。 すなわち、ノーラの人々が祖先祭を行っており、誰もが慣習に従って町から出て行ったときに、彼女が解放奴隷によって首を吊ったと言いふらされたからである。
discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit.
しかし、女主人を窒息死させようとする者にとっては、人々が立ち去った静寂を探し求める必要があったが、死にたがっていた彼女にとっては、その必要はなかったのである。
§12confirmata vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.
さらに、疑いが確実になったのは、老女が死ぬと解放奴隷はまるで仕事が完了したかのように即座にローマへ出発し、一方アリスは、解放奴隷が妻の死を知らせるやいなや、直ちにローマであのボスタルの母親を妻に娶ったからである。
§13en quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis hanc familiam, iudices.
裁判官諸官よ、見よ、いかに醜く、いかに汚れ、いかに卑しい家族に、この家族を委ねていることか。
en quibus testibus commoti, de quo homine, de quo genere, de quo nomine sententias feratis, obliviscendum vobis putatis? matrum in liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis;
見よ、いかなる証人たちに動かされて、君たちがどのような人物、どのような家系、どのような家名について判決を下そうとしているのかを、忘れてもよいと君たちは思うのか。 子供に対する母親の、妻に対する夫の犯罪を君たちは目にし、残忍さと混ざり合った恐るべき情欲を目にしている。
duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut invidos infamata causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis.
この件を何も知らない者たちや嫉妬深い者たちの間で、訴訟全体を悪名高いものにした二つの最大級の罪状の首謀者たちが、あらゆる悪行と恥辱によって不名誉に満ちていることを、君たちは知っているのだ。
§14num igitur in his criminibus, iudices, residet etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? qui igitur id factum est? quia dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese.
裁判官諸官よ、ではこれらの罪状の中に、いささかの疑念でもなお残っているだろうか。 完全に洗い流され、反駁され、打ち砕かれたのではないか。 では、なぜそれがなされたのか。 トリアリウスよ、それは君が私に、釈明すべきこと、議論の根拠とすべきこと、弁論すべきことを与えてくれたからであり、またこれらの罪状の性質が、すべてを証人に依存するものではなく、裁判官自身が自ら推し量るべき種類のものであったからである。
§15neque vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus.
そして実際、裁判官諸官よ、素性の知れない証人に対して、私たちは、論拠や推測、疑念によって事態そのものの力と本質を究明すること以外に、何もすべきではない。
etenim testis non modo afer aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest;
なぜなら、アフリカ人や、あるいは彼らがそう呼ばれるのを好むならまさにサルディニア人だけでなく、いかに洗練され信心深い者であっても、証人というものは、唆され、脅され、捏造し、歪められ得るからである。
dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita mentiendi licentia.
証人みずからが自身の意志の主人であり、そこには罰せられることのない偽証の自由がある。